A tempore quoddam conor instituere in
septimana unum diem festum, cum scilicet nihil laboris agam. Quod certe
impossibile mihi est, nam ergophilos (workoholic) sum et iam a pueritia ab otio
vacationibusve abhorreo, sed, decrevi (valde in hac re a K. adiutus), saltem
labore pro pecunia talis dies careret. Sed ibi vero limes labori tanto? Nam
nunc quoque pro nonnullis rebus Latinis pecuniam mihi solvunt, ut pro duabus
partibus libri "Burdubasta".
Dixi ergo mihi (et K.): Bene sit!
Abhinc unoquoe die Solis tantum iucunda mihi opera mente tangam. Sed etiam hoc
erroneum, nam maxima pars harum, quae pro pecunia tollam, iucunda mihi
videntur, etiam translatio libri crassimi de stupris in universitatis US-Americanis
commune peractis, cuius editio Polona mox lucem videbit. [Fortasse homo felix
sum; unde ergo mihi hic cotidianus animus tristis?]
Bene sit. Ego in corde meo differentiam
scio, differentiam inter laborem "castum" et "prohibitum". Ita
corde ductus decernam: hoc mihi die Solis facere licet, istud autem minime.
Sed cur Solis dies? Nam volui iuxta
traditionem catholicam nostratum agere, licet minime catholicus meipsum sentiam
[polytheista sum agnosticus, si tale oxymoron fieri potest]. Est mihi
nihilominus mos cultos deosque locales observare, at in Polonia
"localis" est deus christianus/catholicus.
Hic tamen difficultas, nam omnes
conatus mei uno die per septimanam "caste" vivere, si umquam
succeserint, successerunt... die Saturni. Res ita se (semper fere) habet: die
Vespero nocte aut Saturni mane praediolum nostrum "Lithuanicum"* ad
Wengroviam situm cum K. autoraeda petimus. Tunc, suavitate naturae
obstupefactus, odoribus silvae pratorumque "venenatus" toto die
Saturni nihil gravioris momenti facere volo! Ergo non facio. At postero die,
Solis scilicet, conscientia morsus, citissime res faciendas (heri neglectas)
agere conor.
Ita de facto celebro diem Saturni, non
Solis. Ut Iudaeus. Di boni,
quanta mutatio rerum: catholicum fieri cupiens in gregem Moysis incidi!
* Lithuanicum dico, nam sat longe
rivulus Liwiec fuit limes inter Masoviam/deinde Poloniam et Lithuaniam; nos
autem in orientiali, ergo "Lithanica" ripa casulam habemus
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz