Si, meditor mecum, post 15-20 abhinc annos
orbis terrarum a Seribus omnino regatur, quomodo nostrates mei porro asseverare
valebunt mundum conspiratione Iudaeorum regi?
At, puto, invenient factum adfuisse
Iudaeos etiam in Sinis, tempore antiquo, in urbe capitali Kaifeng. Sint ergo
Seres hodierni crypto-Iudaei!
Non omnes, Deo gratia,
nostrates mei tales sunt. Sed multi, circa me saltem ex populo. Vicinus meus,
vir vero eruditissimus (sic!), dicere solet Iudaeos instigasse... alterum bellum
mundanum. Nam, explanat, Hitler usus sit ad arma emenda pecuniae sibi creditae
a negotiatore Iudeao quoddam. At, rogavi, si Esquimensis, non Iudaeus, iste
creditor fuisset, putares Esquimenses bellum mundanum instigasse? "Tu scis
rerum nihil", repondit.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz