Cum uxor paret mihi
caffeam, potio semper melior fit quam manu mea parata. At ne dico hic de
caffeis "difficilibus", ut expressa aut lactaria, dico de
simplicissima caffea pulverata – iisdem duobus cochlearibus pulveris, eodem
cochleari ambo utimur, sed... ego peiori cum effectu. Miraculum?
xxxx
Ruri per duos dies cum
pueris mansimus; pueri scilicet iam tam provectae aetatis, ut soli solaeque se
curent. Conatus sum fabulas Kafkanas – "Lis", "Castellum" –
legere, qui libri ante 30 annos fuerant mihi suavissimi. Nunc tamen... lectio
non est iucunda, non possum mentem ad actionem sequendam plus quam decem
minutis attentam tenere.
Iuvenis cum 20 annos natus
fui, decrevi mihi quattuor adesse scriptores maximi momenti: Franz Kafka, Ernst
Juenger, Henri Michaux et Bruno Schulz, post quos diu nullos. Sed certe
evolutionem indicis porro exspectabam, putans me post annum duosve novos
scriptores huius honoris dignos inventurum. Nihil tamen mutatum est in indice abhinc,
magna ex parte ea causa, quod... legere libros omnino cessavi. Aut fere. Per
decem nisi plus annos saepissime scripta chartacea lagoenis cerevisiae addita legi.
xxx
Ex tempore cum adhuc
fabulas legere solebam, memini me uno die decernere "Ulixem" Joyceanum
Anglice sumendum. Per decem ergo dies certatus sum cum isto labore diabolico
tres quattuorve horas cotidie. 30-40 paginis perlectis, inveni me nihil fere
fabulae intellexisse, ergo in translationem Polonicam converti, eodem cum
effectu. Ita, modo Anglice, modo Polonice, totum id opus insaniae – quae postea
in "Silicernio Finneganorum" plenam morbi formam sibi adoptavit –
usque finem perlegi, nihil vero sensus mente capiens.
Memini tamen Demetrii, collegae
quondam mei, qui buddhismo lamaico studebat et totum "Librum
mortuorum" (Bardo thosgrol)
"perlegit", ne unam quidem litteram Tibetanicam noscens! Oculis digitoque
versus continuos textus secutus est, quod, dixit, angorem animae sibi aliquantulum
levavit. Spero eum mortuis mox personaliter adfuturum (nisi iam casu adest),
ubi non debeat de eorum mundo ex litteris sibi ignotis coniecturas facere.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz