... nam nimis cito vivo. (Deo gratia, habemus multos novos cotidianos scriptores Latinos, ut imprimis puellula Singapurana. Ante decem autem abhinc annos res se omnino aliter habebant: praeter Pastricem Galllum et me nemo cotidie scripta sua divulgabat; deinde Nemo Oudeis mirabiliter apparuit, Pastrix tamen evanuit.)
Imprimis his diebus curo de: 1) morbo meo alcoholico - non bibo iam 23 aut 24 dies, cotidie mane pastillas antialcoholicas sumo: 2) matre mea curanda - nosocoma nostra ut ita dicam domestica, nomne Evelina, matri nunc adest; mihi tantum uno-duobus per septimanam diebus mater est curanda, cum Evelina familiam suam ruri visitat; 3) daemonibus Varsoviae, quorum lexicon scribo. Cum his (=daemonibus) difficultas mihi est nimis multum numerum eorum adesse; miror neminem ante me conatum esse hos deamones in indicem ordinemve quendam dirigere.
Multos novos homines convenio, rumoresque ex iis varissimos haurio, quae res aut verae sunt, aut, ut est rumoris natura, non semper verae. Ex. gr. diu nuper cum A., pharmacopoeiae perita, locutus sum de medicinis soporiferis. Quae mulier, ceterum, medicamentum mihi dedit, cuius usu re vera noctu dormire denuo possum - nam praeterito mense capere somnum ante quintam matutinam vix valui; nunc, duobus ultimis noctibus, hora nocturna altera iam obdormivi.
Quod iam antea psychiater meus dixerat, illa confirmat: unicuique homini necesse est cotidie somno paradoxali (REM) plus minusve spatio 1,5 horae uti, sed, ut hanc phasim capias, interdum est tibi quattuor, interdum duodecim horas dormiendum. Multa medicamina soporifera dicuntur phasin REM (somnum "altum") non evocare, at solum "somnum leve" dormienibus praebere. Quod autem nunc sumo - nolo nomen medicinae hic dare - creditur somno paradoxali non nocere. Utcumque res sese habent, post duas ultimas noctes sentio me plus minusve bene, melius ergo quam antea.
Narravit quoque A. sese certam esse morbum Parkinsonianum papae (hodie sancti) Iohannis Pauli II evocatum esse ascetico huius more maxime quattuor horas per noctem dormire. Nam, docet A., morbus Parkinsonianus saepissime efficitur cum somnum hominis phasi REM careat.
Rogavi quoque "amicam meam Colchicam" de optimo medicamine mortifero, si finem vitae sine molestiis ponere velim. Dixit nomen talis medicinae, quam autem homo simplex (sicut ego) obtinere facile non potest. Ipsa negavit se mihi in hac re auxilia dare.
Pilulam ergo ut non bibo mane sumo. Alteram, noctu, ut dormiam. Quasi histrio quidam Hollywoodianus!
Doleo me nihil prorsus legere his diebus Latine (ex. veteribus scilicet auctoribus), sed... nimis cito vivo.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz