środa, 26 lipca 2017

Decem pueros habere

Cum M. in taberna caffearia prope domum eius optimum sermonem hodie habuimus quattuor horarum de "rebus omnibus ac nonnullis aliis". In mensa posita in ipsa fere via sedebamus; nonnulli praetereuntes salutabant M., nam scriptor aliquantulum clarus est (quod cum "invidia amicosa" scribo). Inter salutantes etiam virem vidi, diceres 35 annorum, forma athletica, facie serena.
- Decem liberos habet - dixit M., postquam vir evanuit.
Obstupui.
- Cum... eadem muliere? - rogavi, murmurans.
- Ita. Cum uxore sua. Catholici pii sunt.
Sed, ut dixit porro M., se ex ipsa muliere scire/coniectare eam vita sui non 100% satisfactam esse.
- Artifex est professionalis - explanat M. - Picturas sperabat pingere, gloriam in artium disciplina petere. At examen pullorum, ut gallina, ducit.

3 komentarze:

  1. Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuae; filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae.
    Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.
    Ps. 127:3-4

    OdpowiedzUsuń
    Odpowiedzi
    1. Sed... laeta est talis uxor temporibus hodiernis?

      Usuń
    2. Utique, nisi serva temporum istorum facta sit.

      Usuń