poniedziałek, 10 lipca 2017

Dux Apassiorum redivivus

Moderatore Herimanno Novocomiensi (Ermano Pizzotti) iam duobus annis mortuo, varia Latinitas apparet in "Ephemeride" at multi lectores queruntur linguam nonnullorum scriptorum non esse optimam. Certe non est hic casus scriptorum Leonis Latini sive Nicolai Gross (Theodisco), qui modo Latine reddere coepit opus magnum Caroli May "Winnetou" inscriptum, quod tam cordi est multis Europaeis, et propter librum, et - fortasse saepius - ob seriem pellicularum de duce intrepido Apassiorum. Habemus ergo nunc eum ducem Latine - nostra lingua Vinnituus nominatur. Ipse nondum in tribus primis particulis adhuc in "Ephemeride" divulgatis apparuit, sed alteri protagonistae - Vetus Catabolochir (Old Shatterhand) et Vetus Pyrochir (Old Firehand) - iam adsunt.
Qui legere vult, adeat paginam:
http://ephemeris.alcuinus.net/leonina.php
ubi tres partes novissimae sunt ei adeundae: CXXXIV, CXXXV, CXXXVI.

2 komentarze:

  1. Nemo nisi Europæus illos libros Caroli May umquam legisse videtur. Modo matrem, cui puellæ cordi fuerat de rebus occidentalibus discere, rogavi an umquam audivisset nomen Vinnetui vel etiam Caroli May; negavit. Omnino, quod sciam, ignotus est auctor inter Americanos: miror autem quod omnibus Europæis notus esse videtur, et oculatus testis ego vidi libros illos in pegmatibus cujusdam amici cum essem in Germania.

    OdpowiedzUsuń
  2. Recte dicis. Puto Carolum May esse ab initio XX saeculi fontem ca. 70% scientiae hodiernorum Europaeorum de rebus ad Indianos US-Americanos necnon Fera Occidentalia (Wild West) pertinentibus. Ceterae 30% sunt cinemata revolucralia (Western movies, id nomen Latinum Nicolaus Gross iis dedit - a 'revolucrum', Ang. revolver). Ego felix fui, nam pater me coegit ut legerem haud paucos auctores Americanos, ut J.F. Cooper, Grey Owl, J. London. Ipse tamen C. May dicitur studuisse cautissime "res Americanas", ergo fortasse non tam male vitam Apassiorum rescripsit. Non sum qui hac in re iudicare audeat.

    OdpowiedzUsuń