Maximum timorem virorum rebus Venereis nimie deditorum esse... Quid? Fetus contra sui voluntatem conceptus? Morbi Venerei (ut syphilis) aut syndrome disimmunitatis (HIV/AIDS)? Fortasse. Sed esse quoque aliud genus terroris...
Unum horum esse "vaginam dentatam", i.e. mythum de vagina dentibus intus instructa, quibus desecare penem valeat, si fututrix - ex. gr. stupro violata, sed non solum tunc - ita vellet. Mythus hic narratur inter multas gentes Indianorum ambarum Americarum, sed etiam apud alios populos; aliquotiens renovatus est a nonnullis psychanaliticis saeculorum XIX/XX, licet, secundum peritos, Freudianus ille bene notus "complexus castrationis" ad hunc mythum non pertineat.
In multis autem linguis dialectisve ipsa vagina nominatur vocabulis ad os vel potius buccam spectantibus, ut Germanorum "Fotze", i.e. bucca. Apud autem gentem Brasilianorum Mundurucu vaginam aliter nominant vocabulis significantibus "malae crocodili". Aliae gentes credunt vaginas domum esse serpentium, anguillarum aut draconum, quae bestiae interdum ipsae coitum cum muliere haberi putantur, nimirum ergo ob ipsam invidiam aemulatores sibi omnes mordere studeant. Musulmani credebant vaginam posse luce privare virum, qui ausus esset eam recte intueri - rumor fert unum sultanorum visum eo modo amisisse.
Secundum librum "Vagina. Sexualitas muliebris in historia cultu civilis" auctrice Catharina Blackledge (in capitulo "Apertura pyxidis Pandorae"), gentem Indianorum Apache credidisse vaginam dentetam solere quoque - cum ex. gr. femina-possesstrix eius dormit - ambulationes extra corpus dormientis facere eodemque tempore viros omnino insontes obviam sibi euntes mordere conari.
In mundo reali solam vaginam dentatam esse cummem praeservativam anti-stupralem Rape-aXe inventam a Sonnet Ehlers, quae non dentibus, sed hamis parvulis (mulieri omnino non nocentibus) instruitur. Sed minime commoda dicitur Rape-aXe a mulieribus ea utentium ad diutius portandum.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz