niedziela, 30 lipca 2017

Nox domi suburbana

Tantopere placet mihi edormiscere apud Annam, domi eius suburbana, cum machina lavatoria iucunde murmurat... Aut, saepe, duae machinae "lavatoriae", nam una vestes lavat, altera patinas purgat. Mirum in modum hac domi unius matris duorumque filiorum - adest quoque magnus canis Labradorianus - vestes patinaeque celerrime maculentur. Aut fortasse ipsa Anna nimis fanatica est in themate puritatis. Utcumque res sese habent, iucundius mihi est ibi potius quam in ipsa urbe quietem nocturnam sequi, auribus murmuratione duarum machinarum, quasi naeniis, mulsis ac Favonio levibus in genis basiolis impressis somnum capere adiuvante.

1 komentarz:

  1. Opinor haec verba ex tuo corde gaudete nobis venisse lectoribus; legens paene lacrimavi, cum tetigissent meum animum affectibus ineffabilibus. Macte; bene scripsisti.

    OdpowiedzUsuń