sobota, 15 lipca 2017

De superbia in me partim saltem victa

Duos circiter menses iam, sodales, non quaero quot lectores scripta mea legant - nam, ut moderator paginae, certe id cito discere possim. Memini me olim cotidie mane cupiditate cum maxima partem paginae adeuntem, ut discerem, quot homines fabulis meis - sint verae, sint ficticiae - delectentur.
Sed quodam die decrevi me minime porro de numero legentium curaturum: scribo, quod mihi in mentem veniat (aut, ut apud nos dicitur, ut onus de pectore pellam), narro ab hoc et ab hac, de variis rebus cotidianis aut saepius: hesternis. Qui vult, legat, quo nolit, nullo modo ad legendum coactus arcessitusve est.  

4 komentarze:

  1. Gratias Tibi ago, amice, pro verbis bonis.

    OdpowiedzUsuń
  2. Gratias et Tibi ago, Nemine Floridane! Hortulanas tuas experientias libenter sequor.

    OdpowiedzUsuń