Studiosi Hungari duce doctore Gabor Horvath putant Varangos (Anglice Vikings) tam optime per plagas semptentronalis partis Oceani Atlantici navigasse propter "cristallum magicum", cuius usu potuerint locum Solis semper fere invenire etiam in caelo nubibus obducto. Cristallum tale - Scandinavice solarstein, sive lapis solaris - verisimiliter erat calcita Islandica, quae se penetrantem lucem bis frangit producendo duos radios varia vi lucis. Si tamen caelum per tale cristallum inspiciamus, Solem pone nubes latentem cum casu invenerimus, videbimus tantum unum radium una vi lucis.
Tale cristallum inventum esse in Britannica navi fracta, quae mersa est in fretu Gallico anno 1592, prope insulam Alderney - nescimus pro certo id ad navigationem vero ibi usum esse, meminisse tamen debemus Britannos quasi nepotes Varangorum fuisse ergo fortasse nonnullas technas horum ad artem navigandi spectantes apud illos sevatas esse.
Simulatione computatrali a Hungaris peracta patet usu solarstein nautas ex Scandia aut Anglia Grenlandiam petentes - mensibus inter Aprilem usque Septembrem, cum navigatio in Atlantico septentrionali habebatur - potuisse in oras Insulae Viridis incidere probabilitate 92 centesimarum (92%). Ceteris octo centesimis errarent Varangi ad plagam occidentalem - fortasse ita Vinlandiam (Americam, sc. Novam Funlandiam vel Labrador) casu nacti sunt.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz