piątek, 1 czerwca 2018

IA in manu Sinensium

Martha J., amica mea, modo Sinis, ubi 14 annos degebat, revertit. Narrat fabulas incredibiles, in quarum numero etiam de usu practicali a Seribus technarum intellegentiae artificialis (IA). Ita exempli gratia in urbe Kunming Martha testis ocularis erat usus in grapheo (Anglice office) alicuius negotiationis (Anglice company) galeris encephalographicis, quae scilicet statum cerebri tui continuo monstrent. Rebus ita stantibus rector graphei in albo sui computatri semper videre potest, quid eo temporis momento "censeant" operarii - aut saltem quo cerebri animo imbuantur. Officialiter, haec scientia praeditus rector melius sciat ad quae destinata adhibendus sit hodie hic aut ille operarius, si ex. gr. magis pronus sit ad problemata difficilia solvenda (nam mens ei clarissima est), an potius ad actiones "suetas" (nam fessus, fortasse crapula dolens, cogitat eo die lentius solito). De facto tamen rector talis dominus cerebrorum (animarum) sui operariorum fit & scit horum nonnulla intima, quae operarii ipsi certe aperiri noluerint.
In terris occidentalibus - ubi tot de respectu personae privatae (Anglice privacy?) disputatur - usus talium machinarum semper, ut spero, prohibitus erit. Sed, addi debet, similibus technematis instructi Seres citius technologice superiores nobis fiunt (nisi iam sunt). Qui progrediuntur ad "entia suprahumana" creanda.      

Brak komentarzy:

Publikowanie komentarza