Quidquid Trump celet iam nobis omnibus nocet
Democratia nostra in periculo gravissimo versatur.
Praeses Trump aut omnino Russis implicatus est aut fatuus
infamis vel simul ambo sed utut res se habeat se monstravit invitum aut
impotentem ad Americam defendendam contra ambitionem Russicam dividendi
democratiam nostram et laedendi.
Aliis verbis, Trumpi imperium rerum immobilium ab nequam
oligarchis ad Kremlin annectis accepit magnam pecuniam adeo ut re vera eum
corpore et animo possideant; aut fama illa vera est de indecora tractatione
sexuali Moscuae patrata dum certamen pulchritudinis Domicellae Universalis
moderatus est, quae omnia speculatores Russi in taenia magnetica habent,
quaeque vulgo edi non vult ; vel reapse Praesidi Russo Vladimiro Putin credit
dicenti se esse insontem criminis intercedendi in suffragia nostra, contra comperta explicata ipsius Trumpi
praefectorum variis agenturis (CIA, NSA, FBI).
Ad summam, Trump aut occultat aliquid tam sibi nocens aut
adeo socors est ut ducis principis munere fungi non valet. Nondum possibile est
pro certo habere utra harum rationum eius habitus mentis sit vera sed
verosimilius una ex his duabus causis explanat Trumpi detrectationem
respondendi Russiae incursui in vitam nostram politicam — quiescentiam plane
inauditam cuipiam praesidi per historiam Statuum Unitorum. Russia nobis non
amica est. Se gessit modo hostili. Trump vero haec omnia neglegere pergit.
Usque adhuc contemnit Trump normas praesidiales. Nunc
Trumpi mores efficiunt ad iusiurandum
officii repudiandum — nempe ut protegat defendatque Constitutionem. Ecce
similitudo non exacta sed satis
propinqua: Est quasi Georgius W. Bush post cladem diei
undecimo Septembris dixisset: "Negotium non magnumst. Pilamalleo lusum ibo
in Florida septimana exeunte et in diurno telari meo scribam de culpa factionis
Democraticae — opus non est concilium habere de securitate patriae.
Impraesentiarum cum accusator specialis Robertus Mueller
— exploratione speculatoria per annos collecta et ad maximum commodum adhibita
ab agentibus FBI, CIA, et NSA — detulisset accusationes contra 13 Russos et
tres coetus Russicos — omnes quodammodo ad Kremlin annectos — propter
interventionem in suffragiis Americanis , opus est praesidem habere qui patriae
munimentum ducat contra hunc incursum adversus probitatem suffragiorum
nostrorum.
Cui rei simile esset? Populum certiorem faceret de natura
mensuraque problematis; omnes participes rei studiosi — civitatis et urbium
praefecti suffragiorum, rei publicae magistratus ambarum factionum una cum
omnibus dominis retium socialium quibus Russi usi sunt ad vexationem suam
perficiendam — ut defensio efficax instituatur; ceterum peritos rerum
militarium ac speculatoriarum conferrent ad oppugnationem efficacem
instituendam contra Putin — omnium optimam defensionem.
Loco illius ducis probi praesidem habemus qui inepte
texticulos electronicos divulgat Russos albis natibus Moscuae deridere de modo
quo nos interventum suum investigamus —
necnon sclopetatione terribili in Florida inique utitur — cui accedit defectus
agentium ministerii FBI rite certiores faciendi agentes Miamienses apud
officinam filialem de indicio homicidio futuro — totum ministerium FBI pessum
dat sacrificatque commodi causa ut novum praetextum afferat investigationem
Roberti Mueller claudendi.
Cogitadum quantopere mente captus sit auctor textilli
nocte Saturni missi:
"Tristissimum illud quod agentes illius FBI multa
indicia a sclopetatore Floridano prodita non animadverterint. Hoc nobis omnino
non accipiendumst. Nimium temporis insumunt dum collusionem Russorum cum Trumpi
certamine suffragiorum demonstrare conarentur — nulla collusio datur. Denuo
elementis rerum operam date et nobis
omnibus speciem honestorum praebete!"
Immo vero, ministeria nostra FBI, CIA, et NSA, una cum
iurisconsulto speciali collaborantia nobis mirum in modum satisfecerunt.
Consilium Russicum detegerunt quo Americanos in dissidium ducerent necnon
inclinavit suffragia in comitiis proximis erga Trumpum — hoc est fundamentum
ipsum democratiae nostrae everterent — cui accusationi respondet Trump opus
esse rebus gravioribus incumbere tamquam vestigiis in antecessum sequi eorum
qui fortasse apud scholas homicidia perpetrent. Ita vero concedendum est FBI in
Florida erravisse. Sed more Heracleo se gessit contra Russiam. Quidnam maioris
momenti quam democratiam Americanam protegere?
Adeo evidens est id quod iste Trump moliri cupit: Aut est
homuncio ineptulus illi Putin sed utilis, aut verosimilius aliquid celare vult
quod suspicatur Russos de se scire nescio quid pravum. Quare timet Muelleri
investigationem quae eo diutius continuetur quo verisimilius id reperiet ac deteget.
Donalde, si tam innocens sis, cur tam strenue conaris
Dominum Mueller reprimere? Et si revera sis praeses neque solummodo ipsimus
societatis tuae aedificatoriae qui ludit partes agendo praesidis, lusus quo
saepenumero ludere soles, cur tandem non re nos ducas, non solum suffragia
defendendo contra insidias interretiales sed etiam oppugnando contra Putin.
Putin tela informatica (programmata venenosa) adhibuit ut
processus politicos Americanos pessum daret, ut nuntia falsa diffunderet, ut
candidatus rerum turbator eligi adiuvaret, haec omnia ut democratiam nostram
frangeret. Nos oportet sollertia nostra de systematis computatralibus uti ad
veritatem vulgandam de Putin — quantam modo pecuniam furatus sit, quot modo
mendacia narraverit, quot tandem aemulos in carcere incluserit vel interemerit
— quo facto istius autocratia enervaretur. Praeses verus id ipsum nunciam
faceret.
Conicerem de pecunia agi id quod Trump occultare temptat.
Agitur de necessitudine eum inter et negotiatores magnarios qui una cum Kremlin
conspirant. Fieri potest ut istis Russis praeses aes alienum contraxerit. Quis
oblivisci potest verba quae D. Trumpi filii anno 2008 non exacto renuntiavit:
"Russorum sunt maiores partes multorum creditorum nostrorum."
Fortasse est dux noster Russorum mediastinus.
Sed quidquid sit istud arcanum, aut strenue conatur Trump id celare aut de
Russia tam simplici mente utitur ut sit paratus non solum obstare coeptis
quibus democratia nostra defendatur sed etiam nonnulla instituta nostra maximi
momenti libenter evertere cupit, ut puta Foederale Mininsterium Investigationis
et Praefecturam Iustitiae ut lateat condicio sua anceps bene occulta.
Illud quidem non tolerandum. Tempus maximum est ad signa
canenda.
Gravissimae minae integritati democratiae nostrae in
Officina Ovali sunt.
Versio symbolae originalis (Anglica): https://nam05.safelinks.protection.outlook.com/?url=https%3A%2F%2Fwww.nytimes.com%2F2018%2F02%2F18%2Fopinion%2Ftrump-russia-putin.html&data=02%7C01%7C%7C935adb3a61594ea576f808d5d26a9cde%7C84df9e7fe9f640afb435aaaaaaaaaaaa%7C1%7C0%7C636646277717135611&sdata=0IO7EHAYRPGbPJ4OPGkjBFVYj925yRd3DzNV3HsrOjQ%3D&reserved=0
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz