Memoravimus quoque aliam nostram consobrinam, Hannam, octogenariam, Gedaniae degentem, ubi amatricem suum 92 annos natum oculis aegrotantem curat. (Hanna ceterum telephonavit ut matrem ob diem natalem salutaret.) Memini Hannae, cum iuvenis (aut fere) esset, dixi ergo eam mulierem pulcherrimam atque mobilem semper fuisse. Mobilem dixi, sensu: vitae plenam, actuosam, loquacem, semper aliquid hic et illic agentem... At Adam aliter dictionem intellexit, aut potius consulto lusu verborum usus est, dicens:
- Memini trium eius maritorum, mobilis ergo certe est!
Sed ipse Adam (vir 78 annorum) bis uxorem duxit. Cum prima cito rixabantur ac divortium fecerunt. Alteram tamen adamavit valde - liberos duos habebant necnon domum magnam, quam Adam ipsius manibus familiae sui struxit (est enim architecturae peritus). Post tamen matrimonium felicissimum 18 annorum uxor eum reliquit, morbum psychicum simulans. Nescio quid postea cum ea factum sit, scio tantum Adam post hanc rem hominem fractum mansisse (de hac re in familia, Adam praesente, numquam disputamus). Est Adam ioculator maximus, sed ioci eius velant maerorem calamitatis.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz