Ego nescio quid de hac re sentiam. Sucpicor Google nonnullas meas epistulas electronicas legere, nam postea in albo computatri re vera video praeconia rerum venalium, quae quadamtenus spectant ad res, de quibus scripserim. "Quadamtenus" dico, certitudinem enim centum centesimarum (100%) huius suspicionis non habeo.
Deo gratia mentem meam Google nondum legit. Si legeret, iam in carcere essem.
Ceterum, si Latine circum nos communicabimus, non intellexit Google - non facile saltem - sermonem nostrum.
Propter hoc idem forsam nos inspiciunt domini Googlenses: "de qua loquuntur isti homines latineloquentes? lingua mortua scribunt ut non intellegere possimus?"
OdpowiedzUsuń