poniedziałek, 10 września 2018

De arte itinerandi

Inter me et Martinum Freundorfer de hac re disputatiuncula:

Martinus:
Quo fiet tibi iter iubente mente?
Ad quae uult loca mens uagans tua ire,
Stanislae? Paras arenam adire
atque undas maris iugumne celsum?
Vrbes magnificas uidere uis et aedes
an ruri placet in nigra latere
silua? Sunt loca multa digna in orbe,
quae noscat faciens iter uiator.
Ego:
Sint multa licet ora digna uisu
mundi, amabit piger quisque ire ad aras
suas. Hic uagor, huc iter mi suaue est.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz