Victorius omnibus legentibus, ad quos quasve nudius tertius epistula Conradiana 'De communismo (...)' missa est,
et praecipue Iosepho Fabro, urbanissimo sodali Hungaro, s. p. d.
1) Primum additamentum: Maximae gratiae Conrado agendae sunt, Iosephe. Ei Gregis conditori tunc
respondi hoc epistolio:
#
From: Victorius Ciarrocchi <latino@PESARO.COM>
Subject: Re: Num sit mutanda re publica annon
Date: Sat, 27 Sep 2003 14:35:15 +0200
Victorius Conrado, Dionysio Silvano, cuncto Gregi s.p.d.
> Dionysius Silvanus Conrado omnibusque sodalibus s.d.p.
>
> Per semihoram, optime Conrade, epistulas tuas de *communismo* deque Slavicis
> sermonibus intente legi. Erga te gratissimus sum qui tam patienter naturam
> iniuriosam, atrocem, horribilem istius doctrinae copiose explicavisti quam
> diu expertus es. Nec eo tempore neque hodie intelligo cur tot Occidentales
> ingenio satis acuto decepti sint et adhuc decipiantur. Non omnes stulti vel
> incauti erant, sed multi tamquam somniatores - id est opinionibus nimis
> *idealisticis* (ut ita dicam) imbuti. Omnia ex. gr. quae Lutetiae Parisiorum
> mense Maio a. 1968 facta sunt ipse vidi, nam ibi grammatista Anglici
> sermonis in schola quadam eram. Nonnulli ex amicis meis ingenio haudquaquam
> tardo vel obtuso - ut probe memini - in celeberrima "Ecole normale
> supérieure" pecuniam congerebant quam ad tyrannidem Vietnamiae
> septentrionalis miserunt quo facilius exercitus Vietcong birotis civitates
> partis meridianae oppugnarent. Ut miserandum Jan Hus laudem (an fallor?) -
> "O sancta simplicitas!"
Non per "semihoram", sed per sesquihoram omnia XVIII puncta seu
paragraphos, quae in illa epistula gravissima continentur, ego legi et
perlegi, Conrade et Dionysi optimi. Septem et amplius anni elapsi sunt,
ex quo talia verba tua, Conrade, exspectavi! Nunc tandem gratias tibi
summas atque ex animo ortas agere possum. Una autem locutio est, de qua
a Vobis dissentio: nam de "tot Occidentalibus...qui adhuc decipiantur"
non "O sancta simplicitas!", at potius "O foeda stultitia!" ego equidem
scripserim! Bene valeatis omnes.
P.S. Non mirer si mox contra me, non Vos adversus, aliquis oblique ac
venenose scribat! #
****************************** ****************************** ****************************** *

******************************
2) Secundum additamentum: verisimiliter plerique (quos inter fortasse tu quoque, Iosephe)
non legerunt epistulam quandam meam, qua Conradum ipsum, saltem nonnullis de rebus,
quodammodo praecesseram. En epistulam (in qua aliquos errores linguisticos, de quibus nunc
veniam peto, commiseram; atque duorum librorum titulos Latine reddo: 'De magno terrore'
et 'De communismi libro nigro') :
#
From: Victorius Ciarrocchi <latino@pesaro.com>
Subject: [Grex Latine] De sceleribus, quae a communistarum regiminibus patrata sunt.
Date: Sun, 24 Sep 2000 05:41:40 -0700
Victorius Christophoro ceterisque sodalibus s.p.d.
Scripsit Christophorus:
> Victorius recte monet illos qui scelera immania in locis sicut e.g.
> Auschwitz
> cum oppugnationibus contra Dresdam et alias urbes conferre volunt. Sed non
> possumus affirmare, ut vult Victorius, immanitates Theodiscas singulares
> fuisse si inspicimus scelera maiora numero quam Theodisca a communistis
> commissa. In Russia sola sub Stalin illo plurimi miliones insontes-
> fortasse sexaginta--regimine ferociter trucidati sunt!
I. Si "immanitates Theodiscas" (rectius dixerim: "immanitates a
nazistarum regimine perpetratas", quia primam illius regiminis
Hitleriani victimam quodammodo ipsum populum Theodiscum fuisse puto!)
"singulares" a me aestimatas esse putaveris, hoc fortasse quadam ex
locutione mea pendet, sicut haec: "quod fecit illud nazistarum
regimen...numquam et nusquam perpetratum est a nullo alio regimine
*tanta pervicaci nequitia*..." (22 Sept., h.15.01). Sane his tribus
verbis cogitavi de illa nequissima contra Hebraeos vexatione ac
persecutione, quam nazistae ipsi "solutionem finalem" vocitaverant.
II. Tibi gratias ago, quod ansam peropportunam dedisti ut de alteris
quoque immanitatibus aliquid referrem, quae a regimine Staliniano nec
non ab aliis communistarum regiminibus perpetrata sunt. "Non minus quam
viginti quinque miliones hominum a regimine Staliniano necatos" scripsit
Robertus Conquest, diurnarius et historicus Anglicus, in opere c.t. "The
Great Terror" (translatio Italica: "Il grande terrore", Mondadori,
Milano, 1970, p.735). Sexaginta miliones insontium victimarum, quae ab
aliis communistarum regiminibus trucidatae sunt, addendos esse credo
illis viginti quinque milionibus. Nam in opere, quod "Le livre noir du
communisme- crimes, terreur, répression" inscribitur (domus editoria:
Robert Laffont, Paris, 1997), cuiusque capitula documentis
testimoniisque refertissima scripserunt Stephanus Courtois, Nicolaus
Werth, Ioannes Panné, Andreas Paczkowski, Carolus Bartosek, Ioannes
Bargolin, numerus victimarum a regimibus communisticis trucidatarum
(praesertim apud Sinenses) est octoginta quinque miliones. Hac de
barbarie immensa unum addam, quod fortasse meditandum est praecipue ab
eis, qui putent historiam esse "magistram vitae": etiamnunc plerique non
desunt, qui, cum "novum hominem novumque mundum" condere somnient, illa
regimina iterum instaurare cupiant! Vale et valete. #.
****************************** ****************************** ****************************** *********

3) Tertium additamentum: nulla communistarum regiminum mihi fuit experientia (quae autem
regimina tu, Iosephe, et Conradus subire estis coacti). Tamen hanc urbem Pisaurum ab autumno
anni 1945 communistae et socialistae continenter (id est: sine ulla interruptione) administrarunt
atque (mutato earum factionum nomine) etiamnunc administrant; quam quidem administrationem
generatim laudandam esse puto. Sed aliud est huiusce additamenti caput: nonnullos communistas
tam bene novi, ut eorum multos (non dico: 'omnes'!) eàdem indole inquinatos esse adfirmem, scilicet
plerumque ambiguâ ac perfidâ. Itero: multorum communistarum indoles ambigua est ac perfida;
quae adiectiva ab sententia tua irrefutabili: «venenum lentum sed efficax» non differunt. Utique
serpentes, qui nunc forsan rabie tumeant, me pavidum haud reddunt. Vale valeteque.
****************************** ****************************** **
Vivitur ingenio, cetera mortis erunt (Andreas Vesalius).
------------------------------ ------------------------------ ----------
Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis.
****************************** ****************************** *
////////////////////////////// ////////////////////////////// ////////////////////////////// ////////////////////////////// ////////////
----- Original Message -----From: József KovácsSent: Wednesday, September 26, 2018 8:06 PMSubject: Re: [grex] De communismo deque Marxistica doctrina scripserat Conradus haec...Victorio Sodalibusve cunctis scriptum Conradi legentibus sive de veritate eius dubitantibus sive id repudiantibusvel aspernantibus spdDe relatione de temporibus illis condicionibusve temporum illorum calamo Conradi exaratis quisque in dubio esset,facere non possum quin ita dicam, caecacitate ac simplicitate animi afflictus est, si aestimatio felicissime cesserit .Si pessime cesserit, eum/eam miserabilem sed eodem tempore nocentem esse firmiter censeo, cuius vis his diebusnon solum huc sed etiam in partibus Occidentalibus noxia est, quae ut venenum lentum sed efficax damnumingens ad societatem Europaeam confert. Gratias Tibi, optime Victori, ingentes persolvo. Verba Conradi in pectusanimumque demissa nos omnes monentia etiam atque etiam audiri debeant. ValeteIosephus Faber
************************************************************ ****************************** ***** Victorius Ciarrocchi <latino@ipoint.it> ezt írta (időpont: 2018. szept. 26., Sze, 18:24):Victorius participibus sodalitatis 'G. L. l.' appellatae nec non hominibus, qui aliis in sodalitatibusgregibusve Latinitatem plus minusve colant, s. p. d.Abhinc quindecim annos Conradus Kokoszkiewicz, sodalitatis c. n. 'Grex Latine loquentium' conditor, gravioremde communismo deque doctrina Marxistica epistulam scripserat, quae infra legi poterit. Eos autem huiusce aliarumquesodalitatum participes, qui nihil Conrado rationaliter obiciendum habeant audeantve, sed potius me contumeliis etprobris adficere praeferant, admonuerim ut istud (i. e. in me qualicumque modo invehere) animotranquillo faciant, immo tranquillissimo: nam serpentium sibilis porcorumque grunnitibus non respondebo. (Pro obliviosis: litterasmaiusculas Conradus adhibuerat. At eum hoc de typographico usu improbare nemo tunc ausus est: ignavi quoque,sicut fortasse aliqui serpentes et porci, verisimiliter hoc in grege non desunt!). Valete.//////////////////////////////////////////////////////////// ////////////////////////////// ////////////////////////////// ////////////// (En Conradi epistulam, de qua supra mentio facta est).From: Konrad Kokoszkiewicz <draco@OBTA.UW.EDU.PL>Subject: Re: Num sit mutanda re publica annonDate: Fri, 26 Sep 2003 22:34:37 +0200Conradus Iuano salutem
>> Sunt qui iam conati sunt ab anno 1917. Rem publicam
>> dixerunt esse mutandam ut esset libertas, felicitas,
>> copia. Consiliis autem omnibus perfectis
>> nihil effectum est nisi seruitus, malum, inopia.
>
> Quod olim nonnulli libertatem, quem quaerebant, non inuenerent (uel,
> terribile sed uerius, inuenire reuera nollent), non significat noniam
> rem publicam mutare non licere. Si omnia, quae in temporis praeteritis
> in irritum aliquando casa sunt, conari noniam liceret... mmm... quid
> faceremus?
I. Si quid facias percontaris, libentissime tibi respondeo: ante omnia in
obliuionem et malam crucem mittas doctrinam Marxisticam. Nec nomen quidem
solum, sed sanguinem atque medullam eius. Praeter hoc fac quod uis. Quam,
doctrinam dico, medicinam esse morbo, si quis morbus est, multo peiorem non
solum dictum a quodam, uerum etiam probe omnibus notum, quoniam probatum,
est.
II. Equidem ipse plus quam dimidiam uitam sub imperio Marxistico siue
communistico uixi. Ex rebus, quas tunc uidi, quas ipse expertus sum, comperi
non esse scientiam, quam philosophi, sed religionem, quam sacerdotes
coluerint. Inopia autem libertatis quoduis genus, spei uitae futurae,
ueritatis, iustitiae omniumque rerum non solum ad humanitatem, sed ad uictum
prorsus pertinentium - at contra regiminum communisticorum procliuitas ad
censuram, iniurias, uincula, neces - haec omnia, inquam, non sunt casus aut
defectus quidam doctrinam exsequendi, sed potius uitia quae ex ipsa
oriuntur.
III. Doctrina Marxistica aut falsa aut proba est. Communistae sane probam
credunt; ex re, quam credunt, iidem cetera omnia falsa esse colligunt, siue
doctrinae sunt siue non. In ordine autem rerum communistico nemo nisi
optimus quisque ad potestatem admittitur; cui rei postulandae neminem esse
credo, qui aliquid obiciat. At in sermone communistico "optimus quisque" non
est nisi is, qui doctrinam Marxisticam profitetur. Quare enim non sit ita,
si doctrina est laudis atque salutis?
IV. Si uera est, uere optimus quisque Marxistam significat. Marxistae autem,
ut supra indicatum est, doctrinam suam sane (ex definitione) probam esse
sentiunt, ceteras falsas. Neminem ergo "falsam doctrinam profitentem" umquam
in potestatem admitti sinunt, scilicet pro publico bono; doctrina enim,
inquiunt, Marxistica rem publicam meliorem reddit, aliae autem pessum ire.
V. "Potestatem, quam semel adepti simus atque ceperimus, numquam reddemus".
Hoc est uerbum communistae. Nulla est ergo in communismo, quae dicitur
democratia, nullae praeter communisticam factiones (nisi communistarum uenia
atque nutu), NEMINI item ciuium praesto EST LIBERTAS regimen eligendi aut
mutandi, si displicuerit status rerum.
VI. Status autem rerum in omni terra communistica citius ocius fit pessimus.
Quod non argumentis, sed oculis iudicari potest, si quis oculos habeat
liceatque spectare. Regimen, ut supra indicatum est, mutari nequit. Quae cum
ita sint, homines per naturam regimen uia atque ratione alia sibi eligere
uolunt. Cuius uiae nomen "fuga". Et crede mihi, Iuane, multo plures dudum
prorsus aufugissent ex communisticis terris ut fuit Russia, Polonia,
Bohemoslauia, Hungaria et ceterae, SI LICITVM ESSET abire.
VII. Quid enim necesse est habeat homo, ut peregre iter faciat? Diploma
quoddam siue libellum in quo sigilla custodum limitis ponuntur. Volgo
"passport". Regimen autem plurimos uelle fugere scit. Nemini ergo licet
illud "passport" domi habere. Tenent uigiles publici. Quandocumque quis
peregre iter facere uolt, it ad praesidium uigilum, petit. Hi quid peregre
facere uelit, quemnam conuenturus sit, quocum et quare collocuturus,
percontantur. Si responsa displicent, non reddunt. Sin reddunt, itinere
facto die tertio post reditum libellum oportet reddat. Nisi reddiderit,
prenditur et in carcerem ducitur. NVLLA ergo EST LIBERTAS ITINERA FACIENDI.
VIII. Vt supra demonstratum est, in regimine est optimus quisque, id est
Marxistae. Optimi illi quique doctrinam Marxisticam stricte (ex definitione)
obseruant et exsequuntur. Alia ex parte, cum optimi quique sunt, tum optime
doctrinam interpretantur. Cum autem doctrina ipsa optima est, cum optimi
uiri doctrinam optimam interpretantur atque exsequuntur, tum falli non
possunt. Omnia ergo, quae regimen facit, iubet, mandat, proba sunt, iuste
obtrectari nequeunt. Qui ergo obtrectant, aut perfidi sunt, aut falluntur,
aut utrumque. In omni casu os eis opprimendum est, ne alios fallant. Et os
opprimitur per censuram, quod eo facilius fit, ut cuncta acta diurna,
cunctae officinae editoriae, impressoriae, radiophonica atque teleuisio
possidentur a regimine nec opus faciunt nisi iussu atque nutu factionis
communisticae! NVLLA ergo EST LIBERTAS OPINIONEM SVAM PVBLICE EXPRIMENDI.
IX. Si in terra libera aliquis, uel locupletissimus, tibi fecerit iniuriam,
in ius eum uocare potes et, si recte feceris, uinces. Si non uiceris, causae
agi possunt apud subsellia usque ad summum iudicem. Si omnes iam iudices
(etiam summum illum iudicem rei publicae) locuples ille scelestissimus
emerit argento, ut contra te dicerent, prouocare potes tamquam ad populum
per acta diurna diuersa clamans tibi iniuriam fieri atque iustitiam sibi
reddi postulans. Nihil eiusmodi fieri umquam potest in terra communistica,
quod ut acta diurna, ita et subsellia possidentur et reguntur a regimine id
est factione communistica. Aliter enim ii, qui secundum doctrinam
Marxisticam bonis suis priuati sint (priuatur autem non solum locuples, sed
quilibet, agunt enim magistratus communistici sicut Verres in Sicilia), apud
iudicem uindicent secundum ius. NVLLA ergo EST IN COMMVNISMO IVSTITIA; quod
ceterum oritur ex inopia generali libertatis.
X. Inopia autem constans rerum uenalium uel ad uictum pertinentium oritur ex
postulata a Marxistis paritate omnium hominum. Omnes enim, inquiunt, pares
esse debent, nemo umquam aliis locupletior, quod ita male est. Alia ex
parte, nemo, inquiunt, debet esse aliis pauperior, quod ita item male est.
XI. Vt primum fiat, locupletes bonis priuantur. Hoc fit simpliciter absque
iudicio aut compensatione. Si repugnat, occiditur. In mea memoria id non iam
fiebat, siue quod regimen mitius factum est, siue quod nemo iam relictus
est, quem hac uia bonis priuarent. Praeterea omnibus qui idem opus faciunt,
idem quoque est salarium. Si quis plus laborat meliusue opus facit, nihilo
maiore salario, sed phalera donatur. Phaleram autem portare est fortasse
generaliter dulce, sed multo suspicor esse minus, cum infantes domi fame
hiscunt (quod non raro fit, immo saepius, regimen enim communisticum famem
"repellit" non per copiam rerum procurandam, sed diligentissime de fame
atque inopia tacendo).
XII. Alia ex parte omnes habent opus. Vt plura dicam, non modo est omnibus
facultas opus faciendi, sed ultro omnes COGVNTVR opus facere (lege in
capitulo X expressa). Si quis opus uitat, uigiles publici persequuntur.
Atque item omnes officinae COGVNTVR accipere in opus, quos magistratus
indicant accipiendos. Ex hoc fit, ut nemo timet se opus perditurum esse. Ex
hoc autem, ut homines in annos etiam atque etiam minus laborant, eiecti enim
ex alio loco accipiuntur in alium, salarium semper est idem etc. Vt in
oeconomia capitalistica exstat inter homines competitio opus faciendi, ita
in communismo his omnibus legibus, quas supra cursim descripsi, exstat quasi
competitio opus uitandi. Nimirum omnia tandem pessum ierunt.
XIII. Anno 1990 p. Ch. n., post XLV annos communismi, opifex singulus in
Polonia ne unciam quidem eorum bonorum, quae eodem tempore opifex in ita
nominato "occidente", opus suum faciendo creabat. Quod clare probat
conniecturam meam supra expressam, ante enim bellum et noctem communisticam
Polonia in his rebus non multum (si omnino) distabat a terris Europae.
Quantum nunc distet, quis non uidet.
XIV. Ordinem rerum, quem supra descripsi, custodiebat exercitus Russorum et
alii subditi se inuicem. Cum abhinc annos XX spectarem agmina eorum
Germanorum, Francogallorum, Anglorum (quorum agminum teleuisio communistica
imagines nobis benigne atque magna cum delectatione rettulerat), qui per
uias urbium suarum itabant obtestantes tela Americana Russiam petitura tunc
instrui a regiminibus suis, memini nostros tunc ante teleuisorium sedentes
capite ambobus manibus capto sese his alloqui uerbis: "O stultissimi! O
sancta simplicitas!". Bene noui illos sibi, si obtestando successissent,
cladem maximam paraturos fuisse. In hac enim parte fluminis Albis manebat
hostis eorum infestissimus, a pedibus usque ad uerticem armatus, inimicus
libertatis, iustitiae, copiae, qui patienter, dulce renidens uerbisque
dulcissimis "idiotas utiles" alloquens opperiebatur occasionem, qua posset
manus cruore manantes porrigere in occidentem et imperium suum impium
nefariumque usque ad Oceanum Atlanticum extendere. O, amares nunc, Iuane,
Americam, nisi Russiam deterruisset!
XV. Vt dixi, ordinem rerum Marxisticum custodiebat exercitus Russorum et
aliarum terrarum communisticarum. Quod experti sunt Bohemi, qui anno 1968
conati essent conuertere communismum in aliquid, cuius nomen erat
"socialismus cum facie humana". Copiae "amicorum" statim ingressae sunt, ne
quid tale fieret. Quam autem faciem "socialismus" habuerit et antea et
postea, ipse coniectato.
XVI. Ceterum aliquid de facie communismi dici potest, praesertim cum de
rebus disseritur, quae factae erant annis uicesimis saeculi (dis iuuantibus)
praeteriti in Ruthenia Nigra siue Vcraina. Quae est regio fecunda, nomen
ipsum Rutheniae Nigrae inditum est a colore glaebae fertilissimae. Aliquando
regimen Moscouitorum (Marxistae omnes ad unum) misit sicarios suos ex
Comitatu Extraordinario (CzK), qui frumentum sumerent de agricolarum oecis,
quia hoc frumentum necessarium esset ad "rem publicam opificorum et
agricolarum" aeque, iuste, communiter alendam. Missi abstulerunt frumentum
OMNE, ne unum quidem granum seruatum est. Proxima hieme centies et uicies
centena milia hominum fame periere. Numero: 12.000.000.
XVII. Omnes, qui communistis fauent, istum sibi numerum considerent quaeso,
ut uideant, quanto scelere doctrina Marxistica oneretur, quidue culpae ipsi
in se suscipiant. Est autem id, quod factum est una hieme in una regione.
Nec desunt, qui talibus factis dicunt tamen regimina communistica esse aliis
humaniora.
XVIII. Multa, quae supra scripsi, non ex libris, sed ex experientia mea
comperi. Speraui autem fore, ut post annum 1989 communismus exosus tandem in
obliuionem abiret, sicut et fascismus et aliae doctrinae scelestae; si quid
umquam fuit communismo scelestius. At nunc uideo eam ipsam doctrinam, ut
scripsit Andreas, "facie pulcrius depicta" tamquam reuerti, nec deesse item
qui ament Fidelem Castro, Kim-Dzong-Ilem Coreanicum aliosque tyrannos
rubros. O sancta simplicitas!
--
CVV
Konrad M.Kokoszkiewicz, http://draco.atari.org
** Ea natura multitudinis est, aut seruit humiliter, aut superbe dominatur.
** Taka to już natura pospólstwa, albo służalczo się płaszczy,
** albo bezczelnie się panoszy. (T. Liuius XXIV, 25).
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz