wtorek, 11 września 2018

De Multipellitâ (Allerleirauh)

De Multipellitâ (Allerleirauh), fabella Grimmiana, Latine a Nicolao Gross reddita ac divulgata in fasciculo 173. "Leonis Latini"

FABELLA QUAM QUI LEGERIT RELAXATUS OBDORMISCET
Aliquando fuit rex, cui fuit uxor auricoma, quae fuit pulchrior, quam
ut ulla mulier similis pulchritudinis inveniretur in toto orbe terrarum.
Factum autem est, ut regina aegrota sentiens se mox esse morituram
regem advocaret et: »Si post mortem meam« inquit, »iterum mulierem
in matrimonium duces, ne ullam ducas, quaeso, nisi tantâ
pulchritudine sit quantâ ego sum et tales capillos aureos habet quales
ego; hoc debes mihi polliceri«. Cum rex uxori hoc pollicitus esset,
eadem oculos clausit et mortua est.
Per longum tempus omnis consolatio dolore rêgis victa est; qui non
cogitavit alteram mulierem in matrimonium ducere. Tandem
consiliarii dixerunt: »Absolutê oportet, ut rex iterum conubium ineat,
ut habeamus reginam«. Deinde nuntii huc illuc longê latêque emissi
sunt, ut sponsam quaererent, quae reginam mortuam pulchritudine
aequaret. At talis mulier in toto orbe non inventa est, et si quae inventa
erat, tamen eadem non habuit capillos tam aureos quam habuerat
regina mortua. Itaque nuntii re infectâ domum venerunt.
At rêgi fuit filia, quae ipsa tantâ fuit pulchritudine, quantâ fuerat mater
eius mortua, necnon habuit tales capillos aureos quales olim habuerat
mater. Rex filiam adultam cum aliquando aspiciens animadverteret
eam omni modo similem esse uxori mortuae, subito amore vehementi
puellae correptus est. Deinde consiliariis suis dixit: »Volo filiam
meam in matrimonium ducere, nam ea uxori meae mortuae est
simillima et alteram sponsam illi similem non inveniam«. Hôc audito
consiliarii territi: »Deus« inquiunt, »interdixit, ne pater filiam in
matrimonium duceret, e peccato autem nihil boni orietur et regnum
unâ vobiscum peribit«. Filia autem, cum decretum patris audivisset,
etiam magis territa est, sed speravit fieri posse, ut patrem ab incepto
averteret. Tum patri dixit haec: »Antequam« inquit, »optatum tuum
explebo, postulo, ut mihi des tres vestes, unam, quae sit colore tam
aureo quam sol, alteram, quae sit colore tam argenteo quam luna,
tertia, quae sit colore tam nitido quam stellae; praeterea postulo
amiculum ex pellibus mille generum compositum, et omnis bestia
regni tui oportet particulam cutis suae det, ut hoc amiculum
consuatur«. Puella enim intra se cogitavit: »Quia fieri omnino non
potest, ut haec omnia comparentur, eadem cum postulo, patrem meum
averto a cogitatione suâ improbâ«. At rex non desiit rem tractare, et
virginibus in eius regno aptissimis texendae erant tres vestes, una tam
aurea quam sol, altera tam argentea quam luna, tertia tam nitida quam
stellae; necnon venatori omnes bestiae totius regni fuerunt capiendae
eisque fuerunt singulae particulae cutis detrahendae; ex his autem
consutum est amiculum operis pellicei mille generum. Tandem
omnibus perfectis rex iussit amiculum apportare et coram filiâ
evolvere et: »Cras« inquit, »fiant nuptiae«.
Filia rêgis cum videret nullam iam esse spem animi paterni mutandi,
consilium cepit fugiendi. Nocte, cum omnes dormirent, puella surrexit
triaque sui cimelia secum sumpsit: aureum anulum, aureum
rhombum1, aureumque alabrulum2, tres vestes sôli, lunae, stellis
similes imposuit nucis putamini, induit amiculum multiplicis operis
pellicei, faciem manûsque denigravit fuligine. Deinde Deo se mandans
---------
1 *rhombulus, -ī m. orig. Spinnrädchen. cfr rhombus, -ī n.
2 *ālabrulum, -ī n. orig. Haspelchen. cfr ālabrum, -ī n.

profecta migravit per totam noctem, usque dum vênit in silvam
magnam. Cum autem fatigata esset, in arbore cavâ consedit et
obdormivit.
Sole exorto puella perrexit dormire nec desiit alto iam sole1. Tum
factum est, ut rex, qui hanc silvam possidebat, in eâdem venaretur.
Cum eius canes ad hanc arborem venirent, sagiverunt, circa eam
cucurrerunt, latraverunt. Tum rex venatoribus dixit: »Videte, qualis
bestia fera ibi lateat«. Venatores huic mandato obsecuti redeuntes: »In
arbore cavâ« inquiunt, »iacet bestia mira, qualem numquam vidimus:
eius enim cuti adhaerent pelles mille generum; at eadem iacet et
dormit«. Deinde rex: »Studete« inquit, »ut illam capiatis vivam,
deinde vincîte ad currum et vobiscum auferte«. Cum venatores
puellam attingerent, eadem vehementer territa experrexit et illos
obsecrata est: »Sum puella misera a patre et a matre relicta, mei
miseremini meque vobiscum abducite«. Tum illi: »Multipellita, tu
apta es ad coquinam curandam, veni nobiscum, cinerem converres«.
Itaque illi puellam currui impositam domum in castellum regium vecti
sunt. Ibidem sub scalis puellae stabellum2 attribuerunt, quod a radiis
solis non collustrabatur, et: »Heus Bestiola pellita« inquiunt, »hîc
habites atque dormias«. Deinde puella in coquinam missa ligna
aquamque portabat, ignem excitabat, volatilia vellebat, holera
purgabat, cinerem converrit, omnesque exanclabat labores sordidos.
Ibi Multipellita per longum tempus perquam miserê vixit. - Eheu, filia
rêgis miserrima, quidnam fiet de te? – Sed aliquando factum est, ut
festum in castello celebraretur, et puella coquo dixit: »Licetne mihi
paululum ascendere et aspectare? Velim foris ante ianuam sistere«.
Coquus autem respondit: »Bene, eas, sed post semihoram oportet
revenias et cinerem comportes«. Deinde puella lucernulam sumpsit,
descendit, stabellum suum intravit, vestem pellitam exuit,
fuliginemque e facie manibusque eluit, ut denuo appareret plenâ suâ
pulchritudine, haud aliter ac sol lucidus exit e nubibus nigris. Deinde
---------
1 altō sōle: orig. als es schon hoher Tag war. cfr SEN.Ep.122,1...Turpis qui alto sole semisomnus iacet, cuius vigilia medio die incipit... cfr Pierre Gassendi, Animadversiones in decimum librum Diogenis Laertii, qui est de vita, moribus, placitisque Epicuri. Ed. tertia. Lugduni 1675, p.416: “Die igitur Iulii XXX. Mane distitit Venus ab aestimato Solis centro gr.26. min.3.idque alto iam Sole gradibus undecim cum semisse;…”
2 +stābellum, -ī n. orig. Ställchen. Latinum verbum est deminutivum stabuli. Saepe confunditur cum scabello, quod est instrumentum ad pedes imponendos aptum. cfr Paul Vinogradoff, The Growth of the Manor, Cambridge 2005, Chapter II – Roman influence, p.44: „stabellum (ystafell, stable)“. -

puella nucem aperuit vestemque exemit, quae fulgebat tamquam sol.
His factis ascendit ad festum participandum, et omnes obviam euntes
de viâ decesserunt, nam nemo eam noverat, necnon putaverunt eam
esse filiam alicuius rêgis. Rex autem puellae obviam vênit, manum ei
porrexit, cum eâ saltavit, intra se cogitavit: »Puellam tam pulchram
numquam viderunt oculi mei«.
Saltatione finitâ puella dorsum inclinavit et rex cum se convertisset, ea
evanuerat, nec ullus scivit, quo puella abiisset. Vigiles autem, qui ante
castellum stabant, vocati sunt et rogati, sed nemo eorum illam
conspexerat.
Puella autem in stabellum suum cucurrerat, celeriter vestem exuerat,
faciem manûsque denigraverat et amiculum pellitum induerat, ut
denuo fieret Multipellita. Nunc autem cum in coquinam veniret
labores exanclatura cineremque conversura, coquus: »Haec facias«
inquit, »sed fac coquas hanc sorbitionem rêgi apponendam, ego
quoque velim aliquantulum aspectare festum, quod supra celebratur.
At cave, ne ullus incidat capillus, alioquin nihil iam tibi dabitur
ciborum«. Deinde coquus abiit et Multipellita coxit sorbitionem
paniceam, idque quam optimê, et sorbitione perfectâ Multipellita in
stabello sumpsit anulum suum aureum eundemque imposuit patinae,
in quâ sorbitionem coxerat. Saltatione finitâ rex iussit sorbitionem sibi
afferri eamque comêdit et haec sorbitio rêgi tam bene sapuit, ut îdem
sentiret se numquam comedisse meliorem. At cum hauriendo fundum
patinae assecutus esset, conspexit anulum aureum ibi positum. Nec
intellexit, quomodo îdem eo esset allatus. Tum coquum iussit se
accedere. Coquus autem mandatum rêgis cum audiret, territus
Multipellitae dixit: »Verisimile est sorbitioni incidisse capillum; si hoc
reverâ factum est, tu vapulabis«. Coquus cum coram rêge staret, is
rogavit, quisnam coxisset sorbitionem? Coquus autem respondit: »Ego
coxi«. At rex: »Hoc« inquit, »non est vêrum, nam ea aliter multoque
melius cocta est quam solita«. Tum coquus: »Non possum« inquit,
»quin confitear non me coxisse, sed Bestiolam pellitam«. Deinde rex:
»I et iube illum ad me ascendere«.
Multipellita cum veniret, rex rogavit: »Quis es?« - »Misera sum puella
iam expers patris atque matris«. Nunc rex perrexit quaerere: »Quem
ad finem in castello meo versaris?« Illa autem respondit: »Ad nullam
rem apta sum nisi caligae circumiciuntur capiti meo«. Porro rex:
»Unde accepisti anulum, qui infuit sorbitioni?« Tum puella: »De
anulo nihil scio«. Itaque rex cum nihil cognovisset de Multipellitâ,
non potuit quin dimitteret.
Aliquanto post iterum festum celebratum est, et iterum Multipellita, ut
antea, coquum rogavit, ut sibi permitteretur aspectare homines festum
celebrantes. Is autem respondit: »Permitto, sed post semihoram
reversa coque rêgi sorbitionem paniceam, quam ille comedit
libentissimê«. Tum Multipellita in stabellum cucurrit, celeriter se lavit
et e nucis putamine exemit illam vestem, quae tam argentea fuit quam
luna, illamque induit. Tum puella ascendit filiae rêgis similis, et rex
puellae obviam iens gavisus est se eam revidere, et cum modo saltatio
incoharetur, rex cum puellâ saltavit. At saltatione finitâ puella iterum
celerius evanuit, quam ut rex animadverteret, quo illa abiret. Sed
puella iterum saluit in stabellum suum, seque reddidit Bestiam
pellitam et iit in coquinam, ut sorbitionem coqueret paniceam. Cum
coquus supra esset, Multipellita rhombum aureum sumpsit et patinae
imposuit, ut sorbitio conficeretur supra eundem. Postea sorbitio ad
regem est allata, qui eam comêdit, et sorbitio ei tam bene sapuit quam
antea, et iussit coquum venire, qui nunc quoque non potuit quin
confiteretur sorbitionem confectam esse a Multipellitâ. Iterum
Multipellita vênit ad regem, sed rogata respondit se ad nihil aptam
esse nisi caligae circumicerentur capiti suo, neque se quid scire de illo
rhombo aureo.
Tertio autem cum rex festum iuberet celebrare, res haud aliter acta est
ac antea. Coquus quidem dixit: »Tu cum sis maga, Bestia Pellita,
semper aliquid indis sorbitioni, ut eadem melior fiat rêgique melius
sapiat quam sorbitio a me cocta«, sed quia Multipellita non desiit
rogare, coquus permisit eam abire in aliquantum temporis.
Nunc puella vestem illam induit, quae fulgebat tamquam stellae, et
oecum intravit. Tum rex tertio cum puellâ saltavit putans eam
numquam antea fuisse tam pulchram. Īdem autem saltans digito
puellae submissius imposuit anulum aureum, quam ut illa hoc
animadverteret, et imperavit, ut saltatio ageretur per tempus longius.
Eâdem autem finitâ rex puellam voluit manibus retinere, sed ea raptim
se a rêge absolvit saluitque inter homines tam celeriter, ut oculos rêgis
fugeret. Nunc puella cucurrit quam celerrimê in stabellum suum scalis
suppositum, sed quia nimis diu, diutius semihorâ in castello
remanserat, non iam potuit exuere vestem pulchram, sed eidem
superiecit amiculum pellitum, et cum properaret, non iam totam se
denigravit, sed unum digitum reliquit albam. Multipellita autem nunc
cucurrit in coquinam, rêgi sorbitionem coxit paniceam, necnon
imposuit, postquam abiit coquus, alabrum aureum. Rex autem cum
alabrum invenisset in fundo patinae impositum, iussit Multipellitam
advocare. Tum digitum album conspexit et vidit anulum, quem saltans
puellae affixerat. Tum manu apprehensâ puellam retinuit, et cum
vellet se absolvere et aufugere, amiculum pellitum paululo est
apertum, ut vestis stellaris aliquantulum e pellibus fulgeret. Tum rex
amiculum apprehensum abripuit. Deinde capilli aurei apparuerunt, ut
puella patefieret ornatissima, ne diutius lateret. Cum autem puella
fuliginem cineremque e facie abstersisset, pulchrior facta est quam
umquam ullus homo visus erat in toto orbe terrarum. Rex autem: »Tu
es« inquit, »sponsa mea carissima, nec umquam inter nos dividemur«.
Denique nuptiae sunt celebratae et ambo vixerunt hilariter usque ad
mortem suam.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz