Memini narrationis amici mei Nicolai de meretrice
Iapona, quae e gustatu spermatis sui clientis (=fututoris) coniectare posset,
quo tempore/anno hic cliens moriturus sit. Condicio enim spermatis primum quam
corpus relictum hominis senescat.
xxx xxx
Si de sapore spermatis iam loquimur, fortasse citanda
hic debet quoque historia narrata mihi a diurnario Marco K.,
"Casanova" olim per totam Varsoviam claro. Dixit se a quadam "prima
domincula" sive cantatrice aulae musicae nostrae urbis discisse sperma
gluttire optimam omnium medicinam esse ad vocis coloraturam meliorem reddendam.
Ego, cum in choro Sigifridis Zejglic olim cantabam, ab
ipso syntonatore (i.e. Sigifrido supradicto) inveni solam rem ad vocem
meliorandam esse modicum poculum vini Coniacensis cum ovis (Theodisce: Eiercognac).
Ego autem tempore canendi in hoc choro [cui nomen fuit
"New World Singers", nam primum chori conventus in via Novi Orbis
(vulgo: Nowy Świat) habitus est] experimentum
feci effectu aestimando consumptionis alcoholis ad valores vocales. Omnino
sobrius conatus sum quam longissime unam syllabam sine ulla interruptione
canere. Effectus erat plus minusve unius semis minutae. Deinde poculum vini nigri
bibi ac post quartam horae partem, omnino recreatus, eandem syllabam denuo
incessanter cantavi, sed nunc nequibam plus quam spatio circiter 50 secundarum
vocem ex ore emittere. Experimentum probat alcoholem valde efficacitati vocis
nocere. Melius ergo est non bibere. Aut non cantare.
xxx xxx
Matertera Lesbiae atque amator suus modo in regione
Difluvii (vulgo: Roztocze) partis
orientalis patriae meae in vico quodam invitati sunt ad bibendum temetum unicum
locale domi factum. Liquor erat gustatu optimus satisque robustus, quasi
piperaceus. Rogaverunt agricolam, qui hoc temetum eduxerat, qua materia usus esset
in processu distillandi. Respondit: stercus equinum.
xxx xxx
Paulus, artis linguisticae theoreticae peritus, qui
Canberrae linguis Aboriginum Australiensium studebat, dicit nonnullis
Aboriginum sermonibus deesse facultatem quaestiones ponendi.
- Quomodo ergo rogant? – quaesivi.
- Omnino non rogant – respondit Paulus. – Scientiam
vitae (ut e.g. artem venandi) parentium actus imitando discunt.
Addidit, eos tempore primi conventus Anglorum, cum ab
horum missionariis rogati quid sint, responsa (per translatorem) dedisse quaesi
caece, sine ulla scilicet ratione logica. Deinde inventum est eos urbanitatis
causa semper ad primam partem rogationis ancipitis ("aut... aut...")
confirmando respondisse; ita exempli gratia rogati "Malitis ova aut
carnem?", respondebant semper se ova malle. Aliter timuerunt se rogantem
offensuros.