Ripa orientalis fluminis Vistulae, quod flumen urbem meam transcurrit, format collem longitudinalem iuxta flumen iacentem, undis ipsius fluvii scultpum. Hic collis ascendi potest nonnullis viis plus minusve tortuosis atque una recta, nomine via Cuparia (vulgo Bednarska); haec ducit ambulatorem a ripa fluminis usque fere Urbem Veterem sive Arcem.
Monographiam huius viae veterrimae ante nonnullos annos scripsit Jaroslaus Zieliński, qui vir architecturae praeteriti temporis peritus omnem in ea via aedem cautissime descripsit, omnemque fabulam ad has aedes pertinentem libro suo adiunxit, omnia diceres quae in via hac acta sint spatio praeteritorum sex vel septem saeculorum. Omnia praeter... hominem maximi momenti omnium, qui umquam viam Cupariam Varsoviensem ascenderunt, Napoleonem scillicet Bonaparte, qui anno ineunte 1813 post cladem sui exercitus e Russia fugiens, Vistulam per pontem ad tempus hic structum sclodia transgressus usque ad pedes viae Cupariae equis advectus est. Deinde pedibus ipsius ambulandum ei erat propter nimiam declivitatem viae, quam equi sclodiam imperatoris vehentes superare nequirent.
Mirum in modum visitor hic clarissimus monographiae historicae viae Cupariae deest.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz