środa, 24 kwietnia 2013

De fraudibus audacissimis


Usque heri putavi maxime audaces fraudatores omnium fuisse ministros popinae Varsoviensis nomine "Novus Orbis", qui adulescentes, caupone absente, in mensis ponere solebant indicem ciborum a seipsis scriptum, ubi scilicet pretia ciborum maiores officialibus essent; hoc modo differentiam pretii clam sibi deponebant. (Fraus haec accidit ante plus quam viginti annos, antequam obligatio instituta sit omnibus pecuniam solventibus paragona fiscalia danda, neque omnes in cauponis cenantes paragona talia sibi poscebant.)
Heri autem e situ quodam Facebookiano didici abhinc ante centum annos (anno scilicet 1913) relatorem Petropolitanum actorum "Berliner Tagesblatt" nuntiasse ex hac urbe (tunc Russiae capitali) de incredibili fraude: viros scilicet nonnullos tramen urbanum (=transviarium), quod ob vetustatem ad renovationem destinatum erat, clam abduxisse atque spatio unius mensis eo usos esse per vias Petropolitanas currendo ac verum id esse tramen urbanum imitando. Qui fraudatores a vectoribus tramen intrantibus pecuniam, ut mos in ceteris traminibus erat, accipiebant pro tesseris vectoriis iis praebitis.
Fraus ab inspectore tesserarum inventa est, cui numeri in tesseris monstrati (typis impressi) aliquantulum alii solitis videbantur. 

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz