In memoriam venit quoque narratiuncula amici mei
Francogalli, qui cum uxore Romae per nonnullos dies moratus est (hic ambobus erat
primus adventus in Urbem). In aeriportu taxiraedario chartulam cum nomine
deversorii monstravit, ubi pernoctandum iis erat (ubi scilicet cubiculum iis
reservatum adventum amici mei cum uxore exspectabat). Taxiraedarius amicum meum
uxoremque eius usque limen deversorii advexit. In ipso autem deversorio omnia
ad adventum amborum parata erant, "Salvi estis, domine et domina D. in
urbe nostra!" – salutavit eos Gallice puer in sede receptoria.
Moratio Romae optima ambobus erat, sicut plerumque sunt
morationes peregrinatorum in urbe aeterna. Diebus autem itineris peractis amici
mei taxiraeda aeriportum rursus petiverunt. Modo locum deversorii relinquendo
amicus meus tunc demum primum cautius intuitus est titulum in porta domus fixum
– conspexit nomen deversorii omnino aliud esse quam id ubi cubiculum reservaverat.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz