Andreas, qui praeest negotiationi parvae aedificatoriae
(struunt enim parvas domus, saepius tamen aut in finem perficiunt structuram
iam ab aliis maxima e parte perfectam aut renovant aedes veteres) dixit mihi heri
duos sui operarios infortunium fere fatale passos esse: in loco enim constructionis,
ebrii, de tabulatione tertia domus modo exstructae praecipites deciderunt,
manibus pedibusque valde contusis nisi etiam fractis. Praeter tamen vitam
mirabiliter servaverunt duas lagoenas cerevisii, quas tempore calamitatis manu
tenebant! Quam cerevisiam salutem exspectantes maximo cum gaudio ebiberunt,
manibus contusis lagoenas tenentes.
Sed mihi quoque aliquid simile ante septendecim annos accidit.
Aestate una cum amicis navi velifera per lacus Masurienses navigabamus. Unius
diei iucundi hora pomeridiana, sole amoene splendente flatu venti autem minimo,
amicus quidam ioci causa me in margine navis sedentem ac cerevisiam (ut mos
tunc erat communis nautarum) bibentem in aquam deiecit. Sub undas ergo nolens
volens mersus sum, sed statim superficiem lacus incolumis repetivi, tunc demum
conspiciens me per totum "calamitatis" tempus manu lagoenam cerevisii
tenuisse, naturali impulsu contra lacus aquam cerevisiam protegens, pollice scilicet
aperturam lagoenae operiendo.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz