poniedziałek, 15 kwietnia 2013

De temeto e stercore equino facto (porro)


Modo scripsi de temeto in regione Difluvii (vulgo: Roztocze) e stercore equino facto. Heri apud materteram Lesbiae rogavi de huius facti minutis, quae iis – i.e. materterae amatorique sui – nota sint. Non multa vero sciunt, haec pauca tamen:
- temetum e solo equino stercore Difluviani fabricuntur; equi enim stomachum normalem, id est brevem, habent, aliter quam e.g. vaccae, quae more ruminantium duplicem stomachum possident – stercus ita equorum magna e parte continet materiam non usque finem consumptam;
- stercus equinum ad temetum faciendum idoneum colligitur in gramine verno tempore, cum scilicet equi libere per prata, gramine novissimo ac fragrantissimo plena, ambulant atque totus cibus eorum e gramine pratensi (ergo non ex avena praeteriti anni) constat;
- stercus tale manu e gramine sublevatur, deinde e pulvere sordeque qualibet (sonet id incredibile!) purgatur;
- postea stercus per tempus quoddam siccatur et porro spiritu alcoholis purissimo infundatur.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz