piątek, 26 kwietnia 2013

De duobus oblectamentis Sostakovitsianis


Nudius tertius adfui concentui Sostakovitsiano. Dabatur quadricinium violinarum huius musici (sc. Demetrii Sostakovits) numero, ni fallor, decimo quarto. Concentu finito, inter plausus longissimos, unus violinistarum gratias audientibus agendo dixit inter alia: "Ac praecipue grati mihi estis vos omnes, qui huc venistis, licet tam magnum habeamus hodierno vespere aemulatorem." 
Audientibus obstupefactis, pergebat: "De certamine dico pedifolii inter Borussiam Tremonensem et Realem Matritensem".
Omnes risu erupimus, sed ille: "Minime iocose id dixi, nam Sostakovits ipse, si vivus adhuc esset, concentui nostro sine dubio hodie non adesset, nam amator maximus pedifolii erat".
Narravit deinde violinista noster Sostakovits, quem nonnulli nuncupant primum componistam XX saeculi, quoque licentia potitus est munus arbitri pedifolii exercere in certaminibus officialibus manuum Unionis Sovieticae. Utrum tamen vel semel hac licentia usus sit, incertum manet. Post mortem praeclari musici inventum esse eius diarium ubi magis de certaminibus pedifolii spectandis quam concentibus musicis adeundis curaret.
Borussiani autem superaverunt nudius tertius Regales effectu 4:1.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz