Pater Lesbiae, dominus Z., iuris peritus, vir hodie sat pecuniosus ac respectabilis, cum iuvenis esset, non semper se tam bene gessisse dicitur. Pecuniam permagnam a parentibus suae primae uxoris acceptam ut habitaculum Varsoviae sibi uxorique emeret totam perpoculavit. Cum sarcina scilicet nummis chartaceis plena domum reliquit, deinde ad venditorem habitaculi iens in tabernam potatoriam iter declinavit. Postea, multa nocte, currum Zingarorum quasi taxiraedam stitit (tunc enim, annos septuagenarios praeteriti saeculi Zingari adhuc talibus curribus vehentes viam nomadicam degebant), se mandavit in oram maritinam (ergo plus quam trecenta chiliometra) equis vehere. Ubi per tempus quoddam luxuriosissime una cum Zingaris epulabatur.
Domi – ubi familiares eum iam mortuum esse censebant - reapparuit post duas tresve septimanas. Sine asse.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz