Progressus technologiae fit ubique gentium, exceptis
viis ferreis Polonorum.
Ut docent acta diurna "Gazeta Wyborcza", iter Varsovia
Lodiam, inter scilicet duas maximas urbes meae patriae, hodie durat una hora
triginta duabus minutis (1 h 32'), ergo sex minutis longius quam postremo anno ante
bellum mundanum (1939), licet hodie Lodiae tramen perveniat tantum in huius
urbis suburbium – hoc fit propter renovationem stationis ferriviariae in ipsa
media urbe (dum data anni 1939 spectant ad iter usque mediam urbem).
Cracovia tramen ante 74 annos petere Wratislaviam solebat
spatio quattuor horarum cum duodeviginti minutis (4 h 18'), incalculata
moratione in finibus Poloniae et Germaniae (qui fines inter has duas urbes
positi tunc erant, altero autem bello mundano confecto, post scilicet cladem
Germaniae, promoti sunt maxime in occidentem). Hodie, sine ulla moratione limitali,
tramen eadem via currit...5 h 20'.
Fortasse melius sit omnino tramina peregrinatorum viis
amovere, ut US-Americani fecerunt, solis traminibus merces vehentibus relictis?
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz