niedziela, 14 kwietnia 2013

Res mirae


Memini narrationis amici mei Nicolai de meretrice Iapona, quae e gustatu spermatis sui clientis (=fututoris) coniectare posset, quo tempore/anno hic cliens moriturus sit. Condicio enim spermatis primum quam corpus relictum hominis senescat.
xxx xxx
Si de sapore spermatis iam loquimur, fortasse citanda hic debet quoque historia narrata mihi a diurnario Marco K., "Casanova" olim per totam Varsoviam claro. Dixit se a quadam "prima domincula" sive cantatrice aulae musicae nostrae urbis discisse sperma gluttire optimam omnium medicinam esse ad vocis coloraturam meliorem reddendam.
Ego, cum in choro Sigifridis Zejglic olim cantabam, ab ipso syntonatore (i.e. Sigifrido supradicto) inveni solam rem ad vocem meliorandam esse modicum poculum vini Coniacensis cum ovis (Theodisce: Eiercognac).
Ego autem tempore canendi in hoc choro [cui nomen fuit "New World Singers", nam primum chori conventus in via Novi Orbis (vulgo: Nowy Świat) habitus est] experimentum feci effectu aestimando consumptionis alcoholis ad valores vocales. Omnino sobrius conatus sum quam longissime unam syllabam sine ulla interruptione canere. Effectus erat plus minusve unius semis minutae. Deinde poculum vini nigri bibi ac post quartam horae partem, omnino recreatus, eandem syllabam denuo incessanter cantavi, sed nunc nequibam plus quam spatio circiter 50 secundarum vocem ex ore emittere. Experimentum probat alcoholem valde efficacitati vocis nocere. Melius ergo est non bibere. Aut non cantare.
xxx xxx
Matertera Lesbiae atque amator suus modo in regione Difluvii (vulgo: Roztocze) partis orientalis patriae meae in vico quodam invitati sunt ad bibendum temetum unicum locale domi factum. Liquor erat gustatu optimus satisque robustus, quasi piperaceus. Rogaverunt agricolam, qui hoc temetum eduxerat, qua materia usus esset in processu distillandi. Respondit: stercus equinum.
xxx xxx
Paulus, artis linguisticae theoreticae peritus, qui Canberrae linguis Aboriginum Australiensium studebat, dicit nonnullis Aboriginum sermonibus deesse facultatem quaestiones ponendi.
- Quomodo ergo rogant? – quaesivi.
- Omnino non rogant – respondit Paulus. – Scientiam vitae (ut e.g. artem venandi) parentium actus imitando discunt.
Addidit, eos tempore primi conventus Anglorum, cum ab horum missionariis rogati quid sint, responsa (per translatorem) dedisse quaesi caece, sine ulla scilicet ratione logica. Deinde inventum est eos urbanitatis causa semper ad primam partem rogationis ancipitis ("aut... aut...") confirmando respondisse; ita exempli gratia rogati "Malitis ova aut carnem?", respondebant semper se ova malle. Aliter timuerunt se rogantem offensuros.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz