piątek, 12 kwietnia 2013

Virga Aaronis aut baculum?


Talem plus minusve definitionem Aaronis virgae in quadam encyclopaedia Polona inveni:
Aaronis virga – virga sacra tribus Levi, quam elegit ipse Deus (Num. 17, 2-8), hanc solam enim, ex virgis principum duodecim tribuum Israhel, invenit Moses, minor natu Aaronis frater, "germinasse (...) et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas derormati sunt", quod portentum – secundum Dei ad Mosen dicta - Aaronem sacerdotem summum Isrehelianorum fore monstratum sit; virga Aaronis quoque coram Pharaone versa est in colubrum potentiorem similibus virgis-colubris maleficorum Pharaonis ("devoravit virga Aaron virgas eorum", Ex. 7, 12)
ubi tamen pro 'virga' (ut nota est apud sanctum Hieronymum) re vera baculum (Polonice 'laska') ponitur.
Rem quaesivi, quoad potuerim, apud fontes:
- Hebraice 'mateh' (men-tet-he), ergo [ni fallor] potius baculum quam virga
- Graece (Septuaginta) – rabdos, ergo [ni fallor] potius virga quam baculum.
Quid ergo Aaron iste manu tenebat?

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz