środa, 30 lipca 2014

Ars supervivendi Ursi Grylls: quomodo flumen crocodilorum plenum tranatemus

Inveni locum tutum in ripa fluminis, ibi consede ac flumen cautissime conspiciens expecta 45 minutas – hoc est spatium temporis maximum, quo crocodilus aut alligator sub aqua mergendo manere potest. Si nullum motum in aqua suspiciosum eo tempore conspexeris, intra aquam ac flumen tranata, conans quam longissime sub aqua more urinatorum natare, ne crocodilus – si casu adest – te putet esse aut testudinem aut anatem in superficie aquae natantem, quae ambo animalia ei maxime sapiunt. 

poniedziałek, 28 lipca 2014

Strophium, quod paralyzat

In India calamitatem magnam mulieribus puellisque stupratores esse, qui vim iis inferunt, interdum victimas suas post coitum necantes, ne reos indicent; circiter trecenta milia (300.000) stuprorum in hac terra unoquoque anno eveniunt. Hac re perterrita Manisha Mohan strophium, sive fasciam mamillas compescentem, invenit, struxit ac fabricari coepit, quod strophium mordeat stupratorem vi electrica 3.800 kilowattorum. Ea re Indi mares valde stomachantur, nam timent se paralyzatos fore quandocumque etiam mite uxores suas tangant. Nolite tamen timere, viri Indi honestissimi, strophium Mohanianum etiam palpari digitis licet sine ullo periculo, donec ad res multo graviores palpator transgrediatur. Ita saltem pollicitur strophii electrici inventrix.

Simul cum morsu electrico strophium nuntium electronicum biocolytis mittit, locum suum ope systematis GPS praebens. Habet quoque haec fascia muliebris orbiculum sive botonem, quo premens ipsa mulier sua sponte vigiles publicos accire potest. 

wtorek, 22 lipca 2014

Septem vitam amiserunt in cloaca mergendo

In vico patriae meae Karczówka infortunium horribile factum est: ibi in praedio quodam tempore purificationis cloacae (ubi imprimis stercora animalium continentur) septem homines vitam amiserunt.

Primum unus agricolarum casu scalis in cloaca decidit, unde – nam foveum cloacarium satis altum esset - ipsis viribus exire nequivit, sed quod nullum corporis detrimentum passus sit, putabat se tutum esse ac telephonulo, quod secum portabat, siphonarios telephonavit, ut sibi auxilium darent. Statim post tamen ipse ob foetore letifero suplphurohydrogenico affectus, animo defectus et prolapsus est. Quem cum in cloaca fluitantem alii septem operarii conspexissent, statim conati sunt eum e cloaca extrahere, ipsi tamen, una femina excepta, eodem modo foetore letifero – periculi verisimiliter inscientes - necati sunt. Cadavera sex hominum demum siphonarii, apparatis oxygenicis instructi, adorire potuerunt; mulier vulnerata in nosocomio manet.

niedziela, 20 lipca 2014

Yeti aut omnino deesse aut ursum esse

E novissimis investigationibus geneticis patet hominem nivalem (plerumque nomine Tibetanico yeti notum) aut non esse aut sub-speciem quandam ursi polaris (Thalarcti maritimi) esse, quae sub-species alibi iam diu exstincta sit.
Prof. Bryan Sykes Universitatis Oxoniensis una cum collaboratore suo Helveto, dr. Michaele Sartori Musei Zoologici Lausaniensis scrutati sunt specimina cutis et pilorum necnon vestigia pedum, quae credebantur a multis relicta esse a homine nivali aut in Montibus Himalais, aut in America Septentrionali (ubi Big Foot monstrum hoc nuncupant), aut in Caucaso (hic de homine silvestri nomine almaz fabulas plebs narrat).
Maxima collectio horum speciminum – quorum in toto esse 36 - tenentur in Musaeo Lausaniensi, gratia cryptozoologiae periti Bernardi Heuvelmans, qui ab annis quinquagenariis XX saeculi usque sui mortem anno 2001 vestigia hominis nivalis – quem exstare ipse valde credidit – avide secutus est.
Ex effectibus investigationum geneticarum – de quibus acta „Proceedings of the Royal Society" modo symbolam divulgaverunt – patere omnia fere haec specimina re vera habere genomata aliarium bestiarum, ut ursus fuscus (Ursus arctos), equus, bos, Procyon lotor, ovis, lupus, canis domesticus aut canis latrans.
Dua nihilominus specimina magis mystica manent. Una e regione Ladakh Indiarum septentrionalium provenit, altera e Bhutania. Structuram geneticam eandem habent ut sub-species ursi polaris, quae ante 40 milia annorum, tempore scilicet proxime praeteriti aevi glacialis, exstinctum est (et cuius perrara tantum ossa excavata habemus); non congruunt tamen genomati hodiernorum ursorum alborum speciei Ursus acrtos, qui in regione Arctica degunt. Fieri potest  – commentatur prof. Sykes – ut hic de alia specie ursi agatur, biologis omnino ignota, aut de hybrida ursi fusci et albi.

Multi nihilominus putant yeti et almaz esse relicta hominidum alibi (nisi in montibus altissimis) exstinctorum, ut Homo erectus aut Homo neandertalensis, nisi etiam eum esse emortuam speciem primatum - Gigantopithecum.

sobota, 19 lipca 2014

Proverbium "noctuas Athenas portare"...

... significat rem omnino inutilem facere, nam noctuis Athenae scatebant, et veris et metaphoricis (=hominibus sapientibus, nam noctua symbolum Minervae fuerit). Eodem sensu proverbia habent aliae gentes, quae tamen aut alias res in alias partes portent, ut Angli carbones Novum Castellum (to carry coals to Newcastle), aut alias res simili (non)sensu faciant: Bohemi aquam Danubio infundant (lít vodu do Dunaje), Hispani mel apiario vendantur (vender miel al colmenero), Franci ope lampadis solem illuminent (montrer le soleil avec un flambeau). Mihi tamen maxime placent Russi, qui sua linqua prohibitionem habent vasa theana (samovar) portare Tulam, ibi enim maxima horum vasorum copia fabricentur (nie jezdit' sa svoim samovarom w Tulu). 

czwartek, 17 lipca 2014

Gallorum mores mutantur (praeter unum)

Galli – contra communem opinionem - non sunt porro maximi in mundo consumptores casei, minus minusque etiam vini bibunt, sed in arte Veneria adhuc palmam tenent (si saltem ex tolerantia infidelitatis iudicandum sit). Ita saltem pateat e demoscopio ab Americano instituto Pew Research Center peracto ac divulgato huius mensis die XIV, anniversario die scilicet revolutionis Francogallicae (1789).
Responsa rogationibus ad Venerem colendam spectantibus monstraverunt tantum 47% Gallorum putare infidelitatem maritialem rem malam esse. Nulla alia natio in orbe terrarum tantopere faveat infidelitati.
Ex hac investigatione quoque patere Gallos non valde laborare amare: in labore/officiis annuatim in summa intermedia Gallus spatio 1479 horarum manet, dum e.g. US-Americanus 1765 horas. Feriis econtra longissimis utuntur - 30 dierum, dum summa intermedia in Unione Europaea sit 20 dierum.
Minus minusque vini Franci bibunt. Ab anno 2013 prima terra vinibibula non Gallia sed Civitates Unitae factae sunt – biberunt eo anno US-Americani 2,9 mld litrarum, Galli - 2,8 mld. Adhuc tamen per capita Galli maximam copiam vini bibunt - 44 litras per caput per annum.
Caseos autem plures quam Galli (26 chiliogramma per caput per totum 2009 annum) comedunt Graeci (34 chiliogramma).

środa, 16 lipca 2014

De furcula apud Europaeos et Americanos

Thomam, filium meum Americanum, qui modo mecum in insulis Graecis et in Polonia quinque septimanas degit, volui docere more Europaeo incisoriis (furcula et cultro) in mensa simul uti, Americani enim prius secant carnem totam, deinde demum comedunt, nescientes manu laeva furculam tenere (nisi casu scaeva es). Non quia superbia quadam morum Europaeorum laboram (ita saltem spero), sed quod puto hanc methodum multo utiliorem esse – hac enim utens carnem semper calidam in catillo tenes, parvas tantum frustulas ex ea (carne) modo nunc, modo tunc exsecando.
Noluit puer. Dixit eorum systema aequaliter bonum esse.
- Conare! – dixi. – Tunc, amba systemata sciens, melius eliges.
Noluit.
In mentem venit obstinatio mea ante septem abhinc annos, cum nolui me methodum "sine usu oculorum" claves computatri (denis sc. digitis) pulsare disciturum. Sed didici et valde hac re hodie gaudeo.

wtorek, 15 lipca 2014

Hoc stando, illud sedendo...

Consilia in rebus abstractivis melius est stando capere, dum in practicalibus sedendo – docent studiosi Canadienses (pro dolor, fonte huius nuntii careo, nescio ergo, cuius univesitatis aut instituti studiosi hi sint). Dicunt nos stando quasi largius spatium intueri, magis tunc ergo de rebus superficialibus disputare sciamus, cum sedendo in res minutas incumbi facilius nobis sit.

Cuius rei veritati fortasse praxis mea negat, nam de rebus abstractivis uberrime cogitare videor... in lectu iacendo.

poniedziałek, 14 lipca 2014

Navajani volunt lucrum e valle Colorado obtinere

Loco hodierni adspectus in virgina praerupta - deversoria, cauponae et tramen funiculare, quo in ipsum flumen descendamus? Ita Indianes volunt convallem fluvii Colorado reddere.

Hortum nationalem Magni Vallis Fauciformis fluminis Colorado unoquoque anno 5 miliones visitatorum adeunt. Usque nunc tamen non licuit iis aliter nisi pedibus id thesarum naturae inire, autoraedis relictis in designatis areis stativis. Nunc autem Indianes gentis Navajo, qui in hac regione degunt necnon nonnulla iura terram possidendi habent, dicunt se quoque lucrum eo naturae thesauro facturos. Volunt ibi complexum struere aedium - deversoriorum, cauponarum aliorumque locorum requiei vel laxamentis praeditorum. Hac re 3 milia Navajanorum laborem inveniant ac gens ipsa 90 miliones dolariorum sibi annuatim comparet. Quibus consiliis tamen rectores horti nationalis ac fautores oecologiae in totis USA reclamant. His maxime non placent consilia cauponam luxoriosam in ipsa ripa fluminis (ad quam scilicet tramine funiculari descendendum esset) struendi.

niedziela, 13 lipca 2014

Quomodo pisces manibus nudis capiantur - consilia artis supervivendi (survival) Ursi (Bear) Grylls, qui miles fuerat agminis militum delectorum Britannorum SAS

Accede lente ad piscem, quem in rivo conspexeris, appropinquans e parte, unde umbra tua non cadat, vadans contra aquam currentem. Manus cautissime pona in aqua, digitos expandens. Exspecta, donec manus eadem temperie fiant ut aqua. Tunc caute admove manus sub piscem, deinde subito piscem digitis cape et ex aqua extrahe.
Potes quoque, dum manus sub piscem tenes, eius abdomen digitibus leviter "titillare", ut putat piscis id aquam praeterfluentem esse.

Caro piscis maxime sapiat, cum statim post capturam – etiam spatio nonnullarum secundarum – recens (i.e. non cocta) comedatur. 

sobota, 12 lipca 2014

Pedifolium Americam expugnat

- Tam cito crescens apud populum gratia erga ludum pedifolii signum esse depravationis morum in Civitatibus Unitis Americae! – monet Ann(a) Coulter, diurnaria satis clara US-Americana, quae opinionibus conservatistarum favet. Utrum de "depravatione" recte dixerit non mihi est iudicandum, rem tamen acu tetigit miram: in USA gratia erga pedifollem (ludum usque nuper ibi ignotum) celerrime crescit. Tempore modo in Brasilia habitis ludis mundanis pedifolii certamen USA contra Lusitaniam (Portugaliam) spectabatur a 25 milionibus telespectatorum US-Americanorum, dum ludus finalis ligationis bascaudaristarum NBA – qui ludus semper in America maximi erat momenti – tantum a 18 milionibus.

Solum ludum magis quam pedifolium civibus USA gratum esse Americanam versionem ludi harpasti (rugby), quam sua lingua American football nuncupant. 

piątek, 11 lipca 2014

Pons sciurorum

Berolina – urbs fluviorum canaliumque plena - dicitur habere plures pontes quam Venetiae ipsae. Maxime clari sunt Oberbaumbrücke, Warschauer Brücke, pons ambulantium (autoraedis scilicet clausus) Kaisersteg necnon "pons speculatorum" Glienicker Brücke – hic enim, in limite olim Berolinae Occidentalis et communisticae Germaniae, tradebantur inter USA et Unionem Sovieticam (necnon terras socias amborum) speculatores temporis "belli frigidi": Nunc tamen novus pons specialis in hac urbe est structus, aut potius ponticulus – nam est hic re vera restis crassa longitudine 21 metrorum, inter duas arbores extensa, solis sciuris ad ambulandum praeditus. Pandit ponticulus super viam Müggelseedamm in tribu Treptow-Köpenick, maxime autoraedarum plenam. Quam superare conantes adhuc multi sciuri necari solebantur. Praeter sciuros martes eo uti sperantur. 

czwartek, 10 lipca 2014

Informationis incrementum citissimum

Secundum investigationes a peritis negotiationis IBM anno 2013 ineunte peractas, nonaginta centesimas partes (90%) informationis globalis omnium temporum – i.e. 90% omium rerum quandocumque ab hominibus inscriptarum (sive in chartis, sive computatris, sive alibi), factas (inscriptas) esse duos praeteritos proximos annos, tempore scilicet 2011-12 annorum. Inde patet, incrementum informationis generatae celerius omni "sana" opinione fieri. Timetur tamen a peritis utrum tam cito crescens copia nuntiorum prosit sanitati psychicae hominum an non.

środa, 9 lipca 2014

Plica Polonica: seipsum apud iudices accusavit

Comarchus vici Tuczna, Sigismundus Litwiniuk, seipsum apud iudices accusavit, dicens id facere coactus est, aliter quod impetrabat non assequeretur. Voluit enim legis peritos opinionem de aliqua re pronuntiare, quam pronuntiare noluerunt. Seipse autem accusato, iudices non possunt porro cum opinione declaranda morari.  
Agitur de opinione, utrum vicus suus solvendus sit vectigalia propter nuper structum systema cloacarum, an non. Res incerta manebat (et adhuc manet), at comarchus sperat se suosque ab eo vectigali liberandos, nam systema cloacarum non est inceptum negotiatorium, ad lucrum scilicet quaerendum susceptum. Quam rem, ut secundum leges iudicaretur, rogavit iudices, sed ipsi sententiam proferre nesciebant. Rebus ita stantibus comarchus seipsum officialiter accusavit evasione vectigalium.
Lis apud iudices nunc stat et iudicium erit pronuntiandum.
Nomen accusatoris in causa: S. Litwiniuk.
Nomen rei: S. Litwiniuk.