E novissimis investigationibus geneticis patet hominem
nivalem (plerumque nomine Tibetanico yeti
notum) aut non esse aut sub-speciem quandam ursi polaris (Thalarcti maritimi) esse, quae sub-species alibi iam diu exstincta sit.
Prof. Bryan Sykes Universitatis Oxoniensis una cum
collaboratore suo Helveto, dr. Michaele Sartori Musei Zoologici Lausaniensis
scrutati sunt specimina cutis et pilorum necnon vestigia pedum, quae
credebantur a multis relicta esse a homine nivali aut in Montibus Himalais, aut
in America Septentrionali (ubi Big Foot
monstrum hoc nuncupant), aut in Caucaso (hic de homine silvestri nomine almaz fabulas plebs narrat).
Maxima collectio horum speciminum – quorum in toto esse
36 - tenentur in Musaeo Lausaniensi, gratia cryptozoologiae periti Bernardi
Heuvelmans, qui ab annis quinquagenariis XX saeculi usque sui mortem anno 2001
vestigia hominis nivalis – quem exstare ipse valde credidit – avide secutus est.
Ex effectibus investigationum geneticarum – de quibus acta
„Proceedings of the Royal Society" modo symbolam divulgaverunt – patere
omnia fere haec specimina re vera habere genomata aliarium bestiarum, ut ursus
fuscus (Ursus arctos), equus, bos, Procyon lotor, ovis, lupus, canis
domesticus aut canis latrans.
Dua nihilominus specimina magis mystica manent. Una e
regione Ladakh Indiarum septentrionalium provenit, altera e Bhutania. Structuram
geneticam eandem habent ut sub-species ursi polaris, quae ante 40 milia annorum,
tempore scilicet proxime praeteriti aevi glacialis, exstinctum est (et cuius perrara
tantum ossa excavata habemus); non congruunt tamen genomati hodiernorum ursorum
alborum speciei Ursus acrtos, qui in regione
Arctica degunt. Fieri potest – commentatur
prof. Sykes – ut hic de alia specie ursi agatur, biologis omnino ignota, aut de
hybrida ursi fusci et albi.
Multi nihilominus putant yeti et almaz esse
relicta hominidum alibi (nisi in montibus altissimis) exstinctorum, ut Homo erectus aut Homo neandertalensis, nisi etiam eum esse emortuam speciem primatum
- Gigantopithecum.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz