Loco hodierni adspectus in virgina praerupta - deversoria,
cauponae et tramen funiculare, quo in ipsum flumen descendamus? Ita Indianes
volunt convallem fluvii Colorado reddere.
Hortum nationalem Magni Vallis Fauciformis fluminis
Colorado unoquoque anno 5 miliones visitatorum adeunt. Usque nunc tamen non
licuit iis aliter nisi pedibus id thesarum naturae inire, autoraedis relictis
in designatis areis stativis. Nunc autem Indianes gentis Navajo, qui in hac
regione degunt necnon nonnulla iura terram possidendi habent, dicunt se quoque
lucrum eo naturae thesauro facturos. Volunt ibi complexum struere aedium -
deversoriorum, cauponarum aliorumque locorum requiei vel laxamentis
praeditorum. Hac re 3 milia Navajanorum laborem inveniant ac gens ipsa 90 miliones
dolariorum sibi annuatim comparet. Quibus consiliis tamen rectores horti
nationalis ac fautores oecologiae in totis USA reclamant. His maxime non
placent consilia cauponam luxoriosam in ipsa ripa fluminis (ad quam scilicet
tramine funiculari descendendum esset) struendi.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz