In India calamitatem magnam mulieribus puellisque
stupratores esse, qui vim iis inferunt, interdum victimas suas post coitum
necantes, ne reos indicent; circiter trecenta milia (300.000) stuprorum in hac
terra unoquoque anno eveniunt. Hac re perterrita Manisha Mohan strophium, sive
fasciam mamillas compescentem, invenit, struxit ac fabricari coepit, quod strophium
mordeat stupratorem vi electrica 3.800 kilowattorum. Ea re Indi mares valde stomachantur,
nam timent se paralyzatos fore quandocumque etiam mite uxores suas tangant. Nolite
tamen timere, viri Indi honestissimi, strophium Mohanianum etiam palpari
digitis licet sine ullo periculo, donec ad res multo graviores palpator transgrediatur.
Ita saltem pollicitur strophii electrici inventrix.
Simul cum morsu electrico strophium nuntium electronicum
biocolytis mittit, locum suum ope systematis GPS praebens. Habet quoque haec
fascia muliebris orbiculum sive botonem, quo premens ipsa mulier sua sponte vigiles
publicos accire potest.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz