- Tam cito crescens apud populum gratia erga ludum
pedifolii signum esse depravationis morum in Civitatibus Unitis Americae! – monet
Ann(a) Coulter, diurnaria satis clara US-Americana, quae opinionibus conservatistarum
favet. Utrum de "depravatione" recte dixerit non mihi est iudicandum,
rem tamen acu tetigit miram: in USA gratia erga pedifollem (ludum usque nuper
ibi ignotum) celerrime crescit. Tempore modo in Brasilia habitis ludis mundanis
pedifolii certamen USA contra Lusitaniam (Portugaliam) spectabatur a 25
milionibus telespectatorum US-Americanorum, dum ludus finalis ligationis
bascaudaristarum NBA – qui ludus semper in America maximi erat momenti – tantum
a 18 milionibus.
Solum ludum magis quam pedifolium civibus USA gratum
esse Americanam versionem ludi harpasti (rugby),
quam sua lingua American football nuncupant.
Discrimen maximum, quod inter diversos ludos “pedifollem” ab Europaeis atque Americanis nuncupatos, videtur inesse in arte histrionica: nam Europaeos videmus humum se deicere ut simulent se laesos esse, Americanos autem humum ab aliis deici graviter vulneratos, cum in hoc ludo nihil vulgo gratius sit, quam ut spectet homines frangi.
OdpowiedzUsuńSed haec "ars Europaea" - simulatio se laesum esse - inventum est proxime praeteritorum circiter 25 annorum. Me puero, annos septuagenarios XX saeculi, cum ipse et lusor et telespectator avidus pedifolii fueram, res aliter se habebant. Ita saltem hodie mihi videtur, fieri tamen potest, ut perspicillis roseis pueritiam meam intuear.
Usuń