Comarchus vici Tuczna, Sigismundus Litwiniuk, seipsum
apud iudices accusavit, dicens id facere coactus est, aliter quod impetrabat
non assequeretur. Voluit enim legis peritos opinionem de aliqua re pronuntiare,
quam pronuntiare noluerunt. Seipse autem accusato, iudices non possunt porro cum
opinione declaranda morari.
Agitur de opinione, utrum vicus suus solvendus sit
vectigalia propter nuper structum systema cloacarum, an non. Res incerta
manebat (et adhuc manet), at comarchus sperat se suosque ab eo vectigali
liberandos, nam systema cloacarum non est inceptum negotiatorium, ad lucrum scilicet
quaerendum susceptum. Quam rem, ut secundum leges iudicaretur, rogavit iudices,
sed ipsi sententiam proferre nesciebant. Rebus ita stantibus comarchus seipsum
officialiter accusavit evasione vectigalium.
Lis apud iudices nunc stat et iudicium erit
pronuntiandum.
Nomen accusatoris in causa: S. Litwiniuk.
Nomen rei: S. Litwiniuk.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz