Berolina – urbs fluviorum
canaliumque plena - dicitur habere plures pontes quam Venetiae ipsae. Maxime
clari sunt Oberbaumbrücke, Warschauer Brücke, pons ambulantium (autoraedis
scilicet clausus) Kaisersteg necnon "pons speculatorum" Glienicker
Brücke – hic enim, in limite olim Berolinae Occidentalis et communisticae
Germaniae, tradebantur inter USA et Unionem Sovieticam (necnon terras socias
amborum) speculatores temporis "belli frigidi": Nunc tamen novus pons
specialis in hac urbe est structus, aut potius ponticulus – nam est hic re vera
restis crassa longitudine 21 metrorum, inter duas arbores extensa, solis sciuris
ad ambulandum praeditus. Pandit ponticulus super viam Müggelseedamm in tribu Treptow-Köpenick,
maxime autoraedarum plenam. Quam superare conantes adhuc multi sciuri necari
solebantur. Praeter sciuros martes eo uti sperantur.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz