Galli – contra communem opinionem - non sunt porro maximi
in mundo consumptores casei, minus minusque etiam vini bibunt, sed in arte
Veneria adhuc palmam tenent (si saltem ex tolerantia infidelitatis iudicandum
sit). Ita saltem pateat e demoscopio ab Americano instituto Pew Research Center
peracto ac divulgato huius mensis die XIV, anniversario die scilicet
revolutionis Francogallicae (1789).
Responsa rogationibus ad Venerem colendam spectantibus monstraverunt
tantum 47% Gallorum putare infidelitatem maritialem rem malam esse. Nulla alia
natio in orbe terrarum tantopere faveat infidelitati.
Ex hac investigatione quoque patere Gallos non valde
laborare amare: in labore/officiis annuatim in summa intermedia Gallus spatio
1479 horarum manet, dum e.g. US-Americanus 1765 horas. Feriis econtra longissimis
utuntur - 30 dierum, dum summa intermedia in Unione Europaea sit 20 dierum.
Minus minusque vini Franci bibunt. Ab anno 2013 prima
terra vinibibula non Gallia sed Civitates Unitae factae sunt – biberunt eo anno
US-Americani 2,9 mld litrarum, Galli - 2,8 mld. Adhuc tamen per capita Galli
maximam copiam vini bibunt - 44 litras per caput per annum.
Caseos autem plures quam
Galli (26 chiliogramma per caput per totum 2009 annum) comedunt Graeci (34 chiliogramma).
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz