In vico patriae meae Karczówka infortunium horribile
factum est: ibi in praedio quodam tempore purificationis cloacae (ubi imprimis
stercora animalium continentur) septem homines vitam amiserunt.
Primum unus agricolarum casu scalis in cloaca decidit,
unde – nam foveum cloacarium satis altum esset - ipsis viribus exire nequivit,
sed quod nullum corporis detrimentum passus sit, putabat se tutum esse ac
telephonulo, quod secum portabat, siphonarios telephonavit, ut sibi auxilium darent.
Statim post tamen ipse ob foetore letifero suplphurohydrogenico affectus, animo
defectus et prolapsus est. Quem cum in cloaca fluitantem alii septem operarii
conspexissent, statim conati sunt eum e cloaca extrahere, ipsi tamen, una
femina excepta, eodem modo foetore letifero – periculi verisimiliter inscientes
- necati sunt. Cadavera sex hominum demum siphonarii, apparatis oxygenicis
instructi, adorire potuerunt; mulier vulnerata in nosocomio manet.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz