Thomam, filium meum Americanum, qui modo mecum in
insulis Graecis et in Polonia quinque septimanas degit, volui docere more
Europaeo incisoriis (furcula et cultro) in mensa simul uti, Americani enim
prius secant carnem totam, deinde demum comedunt, nescientes manu laeva
furculam tenere (nisi casu scaeva es). Non quia superbia quadam morum
Europaeorum laboram (ita saltem spero), sed quod puto hanc methodum multo utiliorem
esse – hac enim utens carnem semper calidam in catillo tenes, parvas tantum
frustulas ex ea (carne) modo nunc, modo tunc exsecando.
Noluit puer. Dixit eorum systema aequaliter bonum esse.
- Conare! – dixi. – Tunc, amba systemata sciens, melius
eliges.
Noluit.
In mentem venit
obstinatio mea ante septem abhinc annos, cum nolui me methodum "sine usu
oculorum" claves computatri (denis sc. digitis) pulsare disciturum. Sed
didici et valde hac re hodie gaudeo.
Omnino mentiris: nemo enim nescit Americanos nullis fuscinulis aliisque instrumentis escariis, sed sordidis et nudis suis digitis ora sua cibo insaluberrimo farcire. Quid enim aliud apud barbaros fieri potest?
OdpowiedzUsuń