Natus
est Castro Zotmar, Hungarice Szatmárnémeti,
Rumanice (nam hodie est part Rumaniae) Satu
Mare, in Transilvania aut potius hac eius parte occidentali, quae Partium
nominatur[1]. Ibi,
in familia Iudaea crescens, ut puer nolens volens didicit linguas: Iudaeam
(Yidish, cum elementis Hebraicae), Germanam, Hungaricam et Rumanam. Ut puer novem
annos natus dicitur meminisse totum Librum Psalmorum. In gymnasio Hungarico optime didicit Latinam et Graecam. Cum quintum decimum annum
agebat, ipse – enchiridio tantum utens, sine auxiliis magistri – didicit Anglicam.
Ut vir adultus scivit plus minusve quadraginta sermones. In fine vitae scripsit
duo dictionaria linguarum, quarum neutra erat lingua eius materna, nempe
Anglicae et Hebraicae. Antea, rabbinus Castro Zotmar factus, scripsit plus quam
viginti tractatus rabbinicos. Anno 1929 (aut, secundum alium fontem, 1931) ut
rabbinus migravit Novum Castrum (Nové Zámky Slovacorum) migravit, quae
urbs anno 1938 a Hungaris rapta nomen mutavit in Érsekújvár. Anno 1944 in ergastulo concentrationis Dachau inclusus
est, ubi deo Gratia ei vitam servare contigit – pater tamen et mater eius,
necnon duae trium soroum, necati sunt in ergastulo Auschwitz. Sola una soror ei
e propinquis viva remansit, quae adhortata eum est totum se dedere studiis
etymologicis, quae studia tam valde a pueritia fere amabat. Mox emigravit
Lutetiam, deinde in Canadam. In prima pagina dictionarii etymologici linguae
Anglicae scripsit haec pulchra verba:
Utinam
hoc dictionarium, quod tam vivo modo monstrat affinitatem et mutuas iunctiones
nationum mundi, eodem modo ut iunctae sunt earum linguae, faciat homines sibi
invicem proximiores, sincere quaerentes pacem in terra nostra.
[1] Quod nomen originem trahit e verbo Latino caece (?) excerpto
e titulo regis Hungariae, Iohannis II Sigismundi Zápolyá: Joannes, serenissimi olim
Joannis regis Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. filius, Dei gratia princeps
Transsylvaniae ac partium regni Hungariae.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz