Tolleno magnus ruit in meschitam urbis sanctae Saudicae
Mecca, necans saltem 107 homines.
Propter infusionem immigrantium Austria stitit tramina
ferriviaria Budapestinum aliasque urbes Hungaricas petentia.
Macedonia decrevit murum structum iri iuxta fines ipsius
cum Graecia, ne migrantes illegales illam terram intrent. Secundum magistratus
Scupianses (Skopje), uno praeterito die Lunae Macedoniam contra legem
intraverunt septem milia hominum. Similem murum struunt Hungari in limite
Serbico.
160 milia migrantium accipere apud se debent terrae
sociae UE – decrevit Commissio Europaea.
Sescentes volatus viatorii cancellati sunt die Mercurii
in Germania propter operistitium aeroplanigarum societatis Lufthansa.
Propter crisin migratoriam maior numerus civium
Britanniae vult hodie Unionem Europaeam exire quam in ea ut terra socia porro
manere.
Circiter 200 illegales migrantes prohibiti a biocolytis
sunt, quominus insulam Lesbum nave traiectoria relinquerent Graeciam
continentalem petentes. De tumultu migrantium nuntiatur quoque ex insulis Cos
et Rhodos. Exercitus Graecus agmina specialia in insulas mittit.
Terrae
adesse tres biliones (3.000.000.000.000) arborum – docet investigatio
studiosorum Yalensium, duce Thomas Crowther. Adhuc numerus omnium arborum
terrae putabatur esse plus minusve 400 miliarda, quattuor ergo minor novissimo
computu.
Altissimus mons Americae Septentrionalis, McKinley in
US-civitate Alaska (6.194 m), nominabitur abhinc Denali, quod est nomen eius
apud aborigenes Alaskanos – decrevit praeses USA Barack Obama.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz