Saccharomyces
cerevisiae esse nomen Linnaeanum fungi unicellularii, qui efficit processum
fermentationis cerevisiae, id est sine eo cerevisia non fieret. Inventus est in
fine XIX saeculi a Danico physiologo mycologoque Aemilio Christiano (Emil Christian) Hansen, qui anno 1883 ad
suum inventum nominandum proposuit nomen Saccharomyces
carlsbergiensis, tunc enim munus ei aderat apud maxime Hafniae notam
bracinam Carlsberg. Simul alterum nomen proposuit - Saccharomyces pastorianus – in honorem Ludovici (Louis) Pasteur, inventoris processus,
quem hodie pasterisationem nuncupamus. Ambo nomina accepta sunt in circulis
scientificis, licet officialiter inventum suum Hansen annuntiaverit demum in
anno 1908, cum nomen novum proposuit – Saccharomyces
monacensis (ab urbe capite Bavarico – Monachium; sed cur ita, ignoro).
Hodie si tale quid eveniret, putaremus Carlsbergianos
commisionem taxonomicam Linneaenam corrupisse, ut praeconium secretum [Anglice product placement] cerevisiarum huius
bracinae divulgarent. Tunc tamen, credo, nondum in re praeconica bellum tam
vehemens inter aemulatores gerebatur, ergo puto Hansen nomine carlsbergiensi usum esse solum in
honorem loci, ubi fungus inventus esset. An fallor?
Hodie ut maxime "politice rectum" videatur nomen
S. pastorianus.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz