In Montibus
Sanctae Crucis (vulgo Góry Świętokrzyskie),
prope urbem Chielcum (Kielce),
studiosi Petrus (Piotr) Szrek, Silvester
(Sylwester) Salwa et Gregorius (Grzegorz) Niedźwiedzki invenerunt
vestigia petrefacta vetustissimi systematis radicalis plantarum in toto orbe
terrarum.
Non multa adhuc
scimus de ipsis plantis, praeter quod in locis palustribus nascebantur, verisimiliter
in ostio fluminis – tunc enim, ante abhinc 407 miliones annorum, regio Sanctae
Crucis, hodie montana, fuit ora maris.
Evolutio
plantarum – quae putatur coepisse ante ca. 470 mln annorum – maximi fuisse
momenti historiae mundi, imprimis quod iis copia oxygenii satis magna producta esset,
ut respirare postea possent animalia homoque.
Montes Sanctae
Crucis uberrimae sunt fossilium superstitium – ante quinque annos studiosi
repererunt hic, in lapicidinis ad Chielcum, veterrima (395 mln annorum)
vestigia quadrupedum in Terra. Etiam historiae novissimae suppeditaverunt hi
montes – ceterum humillimi staturā in tota Polonia – inventum magni momenti: in
vico Bronocice ad Pinczowiam (Pińczów)
reperta est vetustissima omnium (facta manu humana ante ca. 5.500 annos) imago currūs quattuor rotis praediti, bubus ducti.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz