Nocte diei Solis (27 IX), aut potius die Lunae (28 IX) multo
mane, horas scilicet nocturnas inter alteram et sextam dimidiam (tunc occidet
Luna, tempore Europaeo continentali), videbimus, nos saltem, incolae
septentrionalis Terrae haemisphaerae, vero insolitam defectionem Lunae. Tunc
enim satelles nostra naturalis in plenilunio erit, ergo totam rotundam ei faciem
conspiciemus, sed insuper aderit id tempus perigei annualis (i.e. in puncto
manebit Luna, unde ei proxima totius 2015 anni distantia ad Terram – 356.896
chiliometra). Videbitur ergo Lunae incolis Terrae circa 10% maior opinato.
Primum videbimus semi-umbram, cum Luna fiet paululum
obscurior. Postea satelles nostra fere omnino evanesciet; fere, nam videbimus
porro, toto spatio defectionis, tenuem, quasi subcruentam eius formam (quod phaenomenon
Anglice Blood Moon nominatur), plus
minusve eiusdem coloris ut Sol oriens aut occidens. Pulcheriima videbitur Luna
modo ante occasum, pendens super septentrionali-occidentalem horizontem.
Altera similis occasio – i.e. Lunam defectam in perigeo
inspicere – eveniet demum 2033 anno.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz