Si cum Iesuitis, non cum Iesu itis.
Tale scriptum, manu ignota pictum, dicitur apparuisse quodam die a. 1845 in pariete Aenipontani Collegii Iesuitarum.
Quod in memoriam adducit historiam aemulationis ardentis inter Iesuitas et Dominicanos - hos illi dicerunt quid commune cum canibus habere; quasi domini+canes, quae etymologia omnino falsa est, nam nomen ordinis ab eius conditore, Dominico de Guzman, vennit, nullis canibus in conspectu. Ceterum, habuerunt dominicani lepidum responsum:
- Tantum communis cum canibus habemus, quantum Iesuitae cum Iesu.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz