Mulieres multo melius quam viros meminisse "res cotidie
agendas" patet ex investigatione peracta a studiosis Birmingham Aston University,
ductrice dr Liana Palermo. Scientistae perscrutati sunt centum homines (50
mulieres, 50 viri) aetate inter 15 et 40 annorum; inventum esse mulieres multo
citius didicisse indicem rerum agendarum. Meliorem apud feminas facultatem res
memoriā tenere dr Palermo explanat cotidiana assuetudine mulierum multo maiores
res domesticas agere quam viri, ut obsonia facienda, purgatio habitaculi aut
cura puerorum; necesse iis ergo est continuo cogitare de numero et ordine harum
operarum.
- Mulieris est meminisse post laborem diurnum necesse fore
lac emere aut librum ab amica mutuum sumptum reddere – docet Palermo.
Viris suadet Palermo ad memoriam meliorandam plura negotia
domestica agere, ut ex. gr. vasa eluere.Meminerimus quoque Agatham Christie multa sua crimina invenisse, ut ipsa asseverabat, tempore vasa eluendi.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz