piątek, 25 września 2015

Ford voluntas tua

Inter historias inceredibiles mihi meisque in schola collegis narratas a magistro linguae Latinae, hodie iam sanctae memoriae domino Arcadio Nelke, aderat etiam fabula de praeclaro conditore praesideque US-Americanae associationis autoraedarum fabricandarum, Henrico Ford. Qui, secundum "scientiam" domini Nelke, olim Romam visendo aditu privato ad papam fructus est, ut eum rogat, utrum... posset papa in textu "Patris nostri" mutare 'fiat voluntas tua' in 'ford voluntas tua'. Pro qua re permagnam pecuniam pollicitus esset.
Fabula sine dubio iocus est, sed iocus iucundus.
Ceterum FIAT esse abbrevationem nominis Italici - Fabbrica Italiana Automobili Torino (Fabrificina Italica Autoraedarum Taurini), nihil cum Latina commune habens.

3 komentarze:

  1. Pourquoi vous été choisis le terme "aquam vivam" et non "aquam liquidam"?

    OdpowiedzUsuń
  2. Quia simul de aqua liquida (i.e. non crystalla) et a. praesente (i.e. non tantum praehistorica) cogitavi. Ceterum in virgulis - "viva" - scripsi, si bene memini.

    OdpowiedzUsuń