Arborum cornucopia
Terrae adesse tres biliones - sive tres triliones, si morem computandi
Anglosaxorum adoptemus, id est 3.000.000.000.000 arborum – docet investigatio
studiosorum Yalensium, duce Thomas Crowther. Adhuc numerus omnium arborum
terrae putabatur esse plus minusve 400 miliarda, quattuor ergo minor novissimo
computu. Calculatio Crowtheriana accuratior tamen prioribus censetur, nam
Yalenses usi sint accuratioribus photographematis satellitaribus.
Patet ergo per quemque hominem statisticum adesse 420 arbores.
Alii studiosi monent etiam hunc numerum verum non necessarie esse,
praesertim quod a Crowhter et collegis eius investigabantur accuratius tantum
regiones septentrionales – Americae et Eurasiae – at minus caute silvae
densissimae Congonis, Sinarum, Austrialiae et Indiae.
Ceterum, putant Yalenses hominem caedere unoquoque anno circiter 15
miliarda arborum, dum plantat homo eodem tempore tantum 5 miliarda. In
comparatione cum tempore ante abhinc 11 milia annorum, i.e. ultimae aerae
glaciariae, habemus solum aliquantulum plus quam dimidiam partem arborum, quos
tunc habebamus.
Nulla salus praeter...
abstinentiam
Aquam bibere non satis est ut crapula expugnetur. Ita scientifice
invenerunt – licet quisque, putares, bibulus id ipse bene sciret – studiosi
Batavi et Canadiani, postquam percontati essent octingentos (800) homines qui
"crapulam habere plus minusve regulariter soleant". Inventum hac
percontatione esse aquam nullam effectum ad dolorem cerebri deminuendum habere;
iam melius esse – putant 54% indagatorum – tempore bibendi satis escae adipatae
necnon postero die mane copiosum ientaculum sumere. Optimam tamem solutionem
huius problematis esse... non omnino, aut saltem modice, bibere.
De "inventione" Batavorum Canadianorumque disputabatur modo
Amstelodamiae, tempore congressus Europaei Collegii
Neuropsychopharmacologiae.
Eodem fere tempore alii studiosi, Universitatis Studiorium
Birminghamiensis, invenerunt bonum effectum aquae ad corpus macescendum. 84
homines obesos iussos esse ante quemque cibum saltem dimidiam litram aquae
bibere. Post duodecim septimanas quisque horum in summa intermedia amisit 4,3
chiliogramma corporis.
Iunctio aeria
phylarchatis Dubai et Panamae
Longissimum iter aerium mox aperietur viatoribus inter phylarchatem
Arabicum Dubai et Panamapolin in America Centrali. Iter sine ulla interruptione
durabit 17 horas 35 minutas. Viatores vehentur aeronavibus generis Boeing
777-200LR. Panamapolin esse "nodum aerium" magni momenti Americae
Centralis et Meridionalis.
Cepam secare sine
lacrimis
Studiosi Britanni repererunt, secundum acta "Daily Mail", modum
cepam secare sine ullis lacrimis simul producendis. Satis esse, dicunt, cepam
in frigidario (temperie minori quam zero graduum Celsianorum) congelare spatio
15 minutarum.
Soror maior obesitate
laborat
Studiosis Universitatis Studiorum Aucklandensis (in Nova Zelandia) contigit
invenire mulieres, qui sorores minores natu habeant, 20-40% saepius quam aliae
feminae obesitate laborare. Hoc didicerunt studiosi 13 milibus parium sororum
Suecarum a se investigatis. Explanare Aucklandeses hoc phaenomenon conantur,
dicentes tempore primae praegnationis corporem matris non omniam materiem vitae
salubrem feto adferre (multo maiorem autem copiam talis materiei tempore
alterius tertiusve graviditatis), praesertim quod spectat ad substantias
regentes ordinem in corpore pinguedinis glycosique.
Caffea contra
impotentiam
Viri qui caffeam regulariter – duo pocula per diem – bibunt, 42% minorem
probabilitatem subeant impotentiā sexualli laborare. Ita putant academici
Texiani, quattuor milibus virorum a se investigatis. Duo pocula tamen auream
mediocritatem hic esse, nam si plures bibis, non porro contra impotentiam
naturā armatus eris. Coffeina quoque putatur effectum habere ad feminas
instigandas ad Venerem colendam – ita dicunt effectus investigationis cuiusdam
anni 2006, licet effectus hi pertineant solum ad mulieres irregulariter caffeam
bibentes.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz