Salvete, lectores benevolentes, atque ignoscite mihi tam
diu tacuisse. Spatio enim praeteritae septimanae per undas Maris Nostri
vagabar, nave scilicet velifera cum septem nautis vectus iuxta oras Provinciae (Provence) Gallorum. Quod erat primum in
vita mea iter marinum, antea enim tantum in lacubus usu ventorum ludebam.
Nihil vero incredibile aut inauditum habeo ut vobis narram:
nullas bestias marinas praeter tres delphinos super undas saltantes vidi at foedissima
bestia a me hoc tempore spectata erat permagnus portus petrochemicus ad
aestuarium Rhodani situs. Ceterum, vix ullam voluptatem maiorem mente concipere
nunc possum praeter artem navem velo instructam regendi per undas altitudine plus
minusve duorum metrorum.
Maxime autem inexspectatum tempore itineris phaenomenon
erat... inscientia linguae Anglicae inter Gallos/Provinciales, etiam inter
magistratus portuum, quo venire solent multae naves internationales – coacti sumus,
capitaneus scilicet et ego, gallinacea (=mala) nostra lingua Gallica uti ut hos
portus ad pernoctandum intraremus. Aliter, culina Gallica iuste – puto – ut optima
in Europa aestimatur (licet, ut audio, his proxime praeteritis annis in Hispanica
culina aemulatricem sibi parem invenerit); omnia enim quae comedi – caro, maris
fructus et dulcia – optime sapiebant.
Sine accessu interreti his omnibus diebus mansi, at
consolationem mihi inveni auscultans fabulas marinas sodalium, qui omnes,
praeter unam puellulam et me, erant vero – ut dicimus in lingua mea materna – 'lupi
marini' (i.e. nautae periti). Harum fabularum multas memoria teneo, sed nunc
unius tantum mentionem faciam, scilicet fabulae de genere "marini" homicidii
uxoris a marito (aut amatricis ab amato), cum scilicet ambo sint nautae et
tempore nocturno vigilia in nave teneant, aliis nautis dormientibus. Tunc, ob
rixam subitam aut studium iam ante paratum, maritus uxorem de latere navis proicere
solet, deinde – tempore aliquo intermisso – ceteros nautas magna voce vocat,
tumultum faciens atqoe omnes certiores faciens feminam se, aut casu aut
consulto, in undas iacuisse. At noctu in maris undis naufraga ullus nullo modo
inveniendus sit; homicida ita impunus evadit. Nautae veteriores mihi dixerunt
se de uno aut duobus talibus casibus – qui inter homines sibi notos evenerint –
audisse.
Cum de hac re dixi, addam fortasse superstitionem nautarum
spectantem ad coniuges/amantes, qui statim postquam arte navigandi potiti sint,
navem emunt et ea Europam relinquentes oras Americanas per Oceanum Atlanticum
petunt, moratione parva in tertia parte viae facta in Insulis Accipitrinis (Lusitanice:
Açores ). Superstitio illa
docet eos semper antequam Insulas Accipitrinas appropinquent se ob rixas quasdam
matrimoniales separatim victuros declarare. Rebus ita stantibus nautae credunt
in Insulis Accipitrinis naves ad emptionem vilissimo pretio dari a coniugibus
divortionem petentes. Utrum vera haec superstitio sit, nescio, fieri tamen
potest ut vita communis in tam parvo loco (ut est naves) per septimanam aut
longius res difficilior se praebere esse potest quam multorum annorum vita domi.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz