Nihil novi sub sole, diceret cosmopolita
quis atque arbiter elegantiarum; fortasse iuste. Mihi nihilominus hic nuntius
videbatur primum incredibilis. Ecce D., amica mea nova, diurnaria stationis
televisificae, quae de rebus maxime perversis (nil humani a me alienum puto...) telespectatoribus narrat, me docuit
de novissimis modis maiorem voluptatem sexualem consequendi. De usu scilicet insectorum
in arte amandi.
Ita, si mulier es, ponas, quaeso,
tibi in vulvam apem aut vespam viventem. Haec apes/vespa te statim aculeo dolenter
mordebit, sed simul efficiet vulvae internalem partem tumescere. Rebus ita
stantibus foramen ipsum vulvae minor fiet, quod maiori voluptati et maris et
mulieris prosit.
Si mas autem es, cum culicibus tibi
est ludendum, id est ictibus eorum glandem priapi ostendendo. Cutis glandis tenuissima,
culicibus morsa, irritabit, sed irritatio haec perverse voluptuosa esse potest,
cum glandem contra foramen vulvae frices. Praesertim vulvae aculeis apium aut
vesparum modo tractatae.
Ludus vero exquisitus et ruri, ubi
nunc vivo, omnino inauditus. Sin autem aliter (res rusticae sese habent)? Fortasse
veniam ad vicinum ut rogam...