- Adsuntne genera avium ad monogamiam prona? – rogat diurnarius
ephemeridis "Respublica" (Rzeczpospolita)
Andream Kruszewicz, ornithologum ac directorem horti zoologici Varsoviensis.
- Certe – respondet Kruszewicz. - Praesertim ponderosiores
aves, sicut grues, aquilae, falcones.
- Cur immo haec genera?
- Nam instrumenta habent, quibus necare valeant. Si ergo
mas uxori sui collegae appropinquat, meminisse debet se perciculum mortis
subire. (...) Accedit tempus ad copulationem parandam neccessarium, dico est
saltationibus nuptialibus, quae apud has aves durant nonnullas horas, dies nisi
etiam septimanas. (...) Apud aves minores copulationem extra-matrimonialem esse
phaenomenon cotidianum. Sicut prostitutio.
- Prostitutio??? Quid est pretium cubandi?
- Musca, piscis aut vermis.
(...)
- Intellegentia notantur praesertim corvidae, ut scimus
de fabulis plebis?
- Et iuste. Corvidae exempli gratia annonam comparant,
acervando escam ad usum hiemalem. Nuces, si nimis durum putamen earum est, ex
altitudine proiciunt in semitas asphalteas aut sub rota automobilium ponunt.
- Noctuae quqoque signum sapientiae putantur...
- Iniuste, cerebri enim sunt parvissimi. Sola res, quam
optime perficiere sciunt, esse venationem murum. Ad ullam aliam escam, mutatasve
vitae condiciones se adaptare nequeunt.
- Adsuntne alii stereotypi falsi ad aves spectantes?
- Culumba pacis. Natura olim columbae pessima est: semper
inter se pugnant, continuo excruciant concives, etiam usque mortem.
- Unde ergo opinio earum ut avium pacis?
- Desunt iis ungues falculati, coram hominibus mites sunt,
sinunt se manu prehendere.
- Sed adest iis quoque opinio sapientiae...
- Nam ingenium malum saepe cum intellegentia congruit.
(...) Columbae, ut scimus, domum repetere semper sciunt, volando optime topographiae
regionis utuntur, usu e.g. viarum et ferrroviarum. Unde usus earum in cursu
publico.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz